De Elementis Traditionalibus Justitiae in Primaeva Schola Franciscana

by Hermenegildus Lio, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 2 · June–August 1950

p. 169

enim Summa fr. Alexandri ipsum librum quintum cognovit in parte tertia; in illa autem parte, certe ante a. 1245 redacta, revera citatur Philosophus in ethicis; verba tamen transcribuntur non ex ipso Philosopho, sed ex textu Commentatoris, ut cl. Doucet, corrigens praecedentium editorum citationem, apertissime comprobavit. Juvat ergo perpendere quod ipsa Summa, etsi ex Commentatore transcripserit, ipsi tamen Aristoteli textum tribuit. Practice igitur, volentibus fontes aristotelicos quoad doctrinam perscrutari, placuit nobis ipsam comprobare textibus ex Averrois Commentario desumptis, potius quam ex originali textu libri quinti aristotelici.

Distinguitur igitur clare in libro quinto duplex justitia, alia generalis et universalis, altera vero particularis: ex eo quod aliquis justus vel injustus diversis modis dici potest:

Cumque putetur de speciebus, de quibus dicitur non iustum, quod sint notiores eis, de quibus dicitur iustum, numeremus quot modis dicitur iniustum. Dicimus igitur, quod videtur de eo quod diversum agit legi, quod sit non iustus: et similiter videtur dici non iustus de eo, qui lucretur possessiones multas per rapinam vel fraudem et universaliter de eo qui non servat equitatem sed excedit. Cum itaque non iustus, scilicet faciens iniuriam dicatur secundum istas duas intentiones, tunc patens est, quod tenens legem iustus est et similiter servans equitatem.

Ergo primo modo justitia est virtus, quae consistit in adimpletione legis, secundo modo dicitur cum servatur aequitas.

Sed in primo modo supponi debet legem esse justam et res legales justas, secundum quod lex per se tendit ad homines felices reddendos, et per consequens ad bonum commune et etiam ad bonum particulare, sed non in contradictione cum bono communi.

stitia; ergo auctores, qui scripserunt ante translationem ex graeca lingua, justitiam aristotelicam cognoscere potuerunt ex Averroe.

23. Cfr. DOUCET, Prolegomena, CXV b.

24. AVERROES, in Ethicam Arist., cap. I (ed. cit., III, f. 32 c).

25. Loc. cit.: "Et quando positum fuerit esse de per se, eum qui adversus est legi, esse non iustum: tunc manifestum est quod lex iusta est, et quod omnes res legales iustae sunt modo quodam, nam per omne quod praecipit legifer, aut prohibet, tendit aut ad bonum commune omnibus, aut ad bonum virtuosis naturaliter ex hominibus, aut simile aliquid huic intentioni. Universaliter enim praecipit hoc, quod efficit felicitatem et illud quod eam conservat, et illud quod efficit partes eius et quod eam conservat etiam a malitiis civilibus, secundum quod mandat strenuo ut agat actiones strenuitatis legalis, ut quod non relinquat aciem vel ordinationem et ne fugiat et ne reiciat arma."