De Elementis Traditionalibus Justitiae in Primaeva Schola Franciscana
by Hermenegildus Lio, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 2 · June–August 1950
p. 185
gicas. Neque invenitur mentio justitiae generalis, quae habeat pro objecto bonum commune, ut distinguatur a justitia particulari.
Descriptio igitur ab istis theologis facta, si aequalitatis elementum, neque certo modo intelligendum a Guillelmo adnotatum, excluditur, aliquo modo augustiniana manet, quatenus vidimus ipsam, in Augustino, suum cuique reddentem, ab homine concrete requirere, ut ipse se Deo subdat et miseris subveniat.
Ipsa itaque conceptio juridica aristotelico-ciceroniana justitiae in praedictis theologis clare non apparet, nisi valde implicite in ipsa justitia poenali, quae est distributiva poenarum a judice semper pro bono communi reipublicae inflictarum.
Post haec omnia de praedecessoribus relata, in sequentibus inquiremus, num nostri primaevi Magistri Franciscani omnia ista traditionalia elementa, quae, non exclusis illis Ethicae aristotelicae, cognoscere saltem potuerint, revera acceperint in propria de justitia doctrina: e. g. num acceperint justitiam pro bono communi distinctam ab illa pro bono particulari, vel quaenam elementa ut constitutiva justitiae specialis scholastice docuerint.
HERMENEGILDUS LIO, O.F.M.
Pietrafitta, Italy.
(continuabitur)