De Elementis Traditionalibus Justitiae in Primaeva Schola Franciscana
by Hermenegildus Lio, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 2 · June–August 1950
p. 184
Porro theologi, qui ante Alexandrum de hac re scripserunt, si textus ab ipso Lottin jam editos inspicimus unanimiter in primis asserunt justitiam variis modis accipi. Omnes enim admittunt aliquem sensum generalissimum justitiae secundum quem omnes virtutes in ipsa comprehendantur, et sensum specialissimum prout excludit misericordiam, et sensum intermedium seu specialem, qui etsi non comprehendat omnes virtutes, tamen est genus subalternum ad alias species, et huic adscribunt justitiam quae est cardinalis virtus. In determinanda autem cardinalis justitiae extensione vario modo sentiunt. S t e p h a n u s L a n g t o n, e.g., ejusque discipuli, dicunt in tali justitia comprehendi debitum quod non solum homini sed etiam unicuique rei reddendum sit.
15. Guillelmus Altissiodorensis etalius auctor anonymus ab ipso dependens, expresse admittit in justitia cardinali, primo sensu accepta, debitum Deo et proximo reddendum contineri: ad Deum quidem per modum subjectionis, ad hominem per modum aequalitatis.
Per consequens talis justitia cardinalis continet etiam fidem, spem et caritatem, ut expresse praedictus auctor anonymus adnotat.
Ex horum theologorum post Lombardum doctrina, desumimus elementum justitiae specialis esse quidem alteritatem, sed Deum et hominem comprehendentem; et relate ad hominem alteritatem, sub respectu aequalitatis, ut expresse adnotatur a Guillelmo.
Desideraretur autem adhuc alia restrictio huius virtutis cardinalis justitiae, quae excluderet etiam virtutes theolo-
99. Loc. cit.
100. Ibid., praesertim, p. 513, nota 4.
101. Ibid., 513-514.
102. Ibid., 513, nota 4.
103. Cfr. Ibid., nota 2.
104. Summa aurea in quattuor libros sententiarum a subtilissimo magistro GUILLERMO ALTISSIODORENSI edita, (Parisiis 1500), f. 177 r b.: "... Dicimus quod iustitia que est una cardinalium dupliciter accipitur. Uno modo secundum quod est ordinatio ad Deum et proximum: ad Deum quidem per modum subiectionis, ad proximum per modum cuiusdam equalitatis...".
105. Cfr. textum in LOTTIN, op. cit., 514, nota 2.