De Elementis Traditionalibus Justitiae in Primaeva Schola Franciscana

by Hermenegildus Lio, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 3 · September–November 1950

p. 286

DE ELEMENTIS TRADITIONALIBUS JUSTITIAE IN PRIMAEVA SCHOLA FRANCISCANA

| II. Quid Senserint Auctores Nostri

JAM vidimus quid praedecessores nostrorum Auctorum senserint de justitia: quomodo sive philosophi, sive SS. Patres, sive theologi praescholastici cogniti fuerint vel cognoscibiles abipsis. Unde logice sequitur ut inquiramus quid proprie circa justitiam primaevi Magistri Franciscani dixerint, seu quomodo traditionem doctrinalem de justitia in se receperint, ut revera constet num omnia elementa quae apud praedictos auctores invenimus, apud illos reperiantur, praesertim num adsint elementa justitiae sive pro bono communi, sive pro bono particulari.

Inquisitionem incipimus ab Alexandro, qui jam ante ipsam Summam, alia indubie authentica opera conscripsit, ex quibus alii posteriores hauserunt, ita ut revera primus Scholae Franciscanae Magister considerari debeat.

1. — Alexander. — Moderno tempore omnibus rerum mediaevalium cultoribus jam satis notum est, occasione investigandi in authenticitatem Summae Halesianae, multas quaestiones detectas fuisse, quae indubie ab ipso Alexandro disputatae fuerunt sive antequam, sive postquam fuit frater. Immo, a Victorino Doucet et Francisco Henquinet eiusdem Doctoris Irrefragabilis Commentarius super Sententias feliciter inventus est, qui una cum dictis quaestionibus, certum fontem ipsius Summae constituunt ut nuperrime P. Doucet comprobavit.

See Franciscan Studies, c. X (1950) p. 164.

1. Cfr. DOUCET, Prol., pp. CLIII a - CXCVII a.

2. A new Source of the "Summa fratris Alexandri". The Commentary on the Sentences of Alexander Hales, in Franciscan Studies, 6 (1946) 403-417; ID., in Prol. pp. CCVI a - CCXI a.

3. Le Commentaire d'Alexandre de Halès sur les Sentences enfin retrouvé; in Miscellanea Giov. Mercati (Studi e Testi, 122), Città del Vaticano 1946, t. II, pp. 359-382. De eius authenticitate non dubitatur, cfr. enim etiam Lottin, Le Commentaire d'Alexandre de Halès sur les Sentences, in Rech. Théol. Anc. Méd., 15 (1947) 93-96.

4. Prol., pp. CCLVII-CCCV.