De Elementis Traditionalibus Justitiae in Primaeva Schola Franciscana
by Hermenegildus Lio, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 3 · September–November 1950
p. 287
Tamen inter ineditas quaestiones alexandrinas non adest aliqua de justitia ex proposito disputata, quamvis hic et illic aliqua elementa inveniantur, ut ex sequentibus constabit. In Commentario econtra, in tractatione de virtutibus cardinalibus ad explicandam Augustini assertionem, ab ipso Magistro Sententiarum relatam, justitiam esse in subveniendo miseris, de ipsa virtute varias acceptiones et modos enumerat. Ex hoc authentico ineditoque fonte praecipue hausimus alexandrinam doctrinam de justitia. Cum autem praesertim in libro tertio dictus Commentarius in duabus satis inter se differentibus redactionibus existat, ideo operis pretium putavimus textus secundum utramque redactionem referre et conferre, ubicumque necesse fuerit.
Operis pretium quoque est prius referre textus Commentarii, ubi Alexander occasionaliter et breviter determinat justitiam, jam antequam de ipsa pertractet ex professo in distinctione trigesima tertia libri tertii eiusdem Commentarii.
Sic jam in libro primo occasionaliter scripserat: "Iustitia ... est respectu tribuendi droximo quod suum est". Hic loquitur de justitia ut virtute speciali, ut desumitur etiam ex sequenti textu eiusdem libri primi, ubi occasione explicandi expressionem augustinianam, relatam a Lombardo, "iustitiam fidei", sic scribit:
Iustitia et fides diverse sunt virtutes; ergo male (Lombardus) coniungit in unum. Respondeo: iustitia uno modo sumitur generaliter, in quantum dicit ordinem rectum ad Deum et proximum; et sic comprehendit fidem. Aliter ut tribuit unicuique extra se quod suum est, et intelligitur de proximo; et sic est virtus specialis.
Ex hoc textu jam apparet differentia inter justitiam generalem, quae non distinguitur ab aliis virtutibus, et specialem, quae est ad proximum tantum et ab aliis virtutibus distinctam.
5. ALEX. HAL., in I Sent., d.1 (Assis. Bibl. Commun. 189, f. 3b; Erfurt, Ampl. O. 68, f. 4r; Lond. Palatii Lombeth 347, f. 156c).
6. Cfr. AUGUST., De Trinitate, cap. 2, n. 4 (PL 42, 822); et LOMB., Libri IV Sententiarum, lib. I, d. 2. cap. 1 (ed. Quaracchi 121, 5).
7. ALEX. HAL., in I Sent., d. 2 (Assis. 189, f. 3d; alii duo mss. non habent differentias substantiales; in ms. Lond. 347, f. 157a, in fine textus citati, ob evidentem errorem, scribitur: "virtus spiritualis" loco "specialis").