De Elementis Traditionalibus Justitiae in Primaeva Schola Franciscana

by Hermenegildus Lio, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 3 · September–November 1950

p. 294

perfectus non tantum quod suum est, sed bonum proximorum, etiam bonum commune; si ergo repetit propter bonum proximorum vel propter bonum commune, non dicitur = repetere suum prohibetur =. Et nota quod bonum commune preponderat bono proximi, bonum proximi bono proprio.

Istud autem bonum commune consistit, in unitate pacis in societate servanda, ut etiam constat ex ipsa de repetitione quaestione, ubi in principio responsionis scribitur:

... Distinguo ergo quod aliquando fit repetitio propter se (= bonum proprium) et aliquando propter alterum... (= bonum proximorum). Item propter unitatem pacis servandam (= bonum commune).

Ex his textibus licet concludere loqui de iustitia pro bono communi, distincta a justitia particulari, quae respicit bonum proximorum singulariter consideratorum et non tamquam membrorum societatis formaliter consideratae. Huius enim bonum scilicet pax inter membra, ita ipsi societati necessaria sit, ut sine illa subsistere non possit: et ad hoc bonum attendit tantum praedicta justitia pro bono communi, quae ideo merito ab Alexandro jam ante S. Thomam, cognoscitur et docetur quaeque ab ipso "justitia communis" vocatur.

Circa naturam autem justitiae communis praeter illa quae supra diximus adjungere possumus ipsam, secundum nostram deductionem, considerandam esse sub aliquo aspectu etiam ut cardinalem et specialem justitiam. Contextus enim utriusque quaestionis loquitur de aliquo speciali debito, scilicet de repetitione rerum quae debentur proximo pro duplici objecto, formali et speciali, non solum propter bonum proximi singulariter considerati, sed etiam propter bonum commune. Tamen notamus quod ista justitia cardinalis et specialis potest esse quamvis non sub eodem respectu etiam generalis, quatenus jubet reddere proximo, in societate considerato, propter bonum commune, non solum quod debetur ex justitia cardinali tertii, quarti, quinti et sexti modi, vel, ut dici potest, ex justitia cardinali particulari, sed jubet etiam actus aliarum virtutum propter bonum commune, et in hoc sense est etiam generalis virtus. Non tamen dicitur etiam generalis, in sensu quod ipsa essentialiter sit omnis virtus, ut illa justitia in primo modo examinata. Haec omnia quae nos de Alexandro relate ad praedictam justitiam

27. Ibidem, f. 48 d. - Pro authenticitate quaestionis cfr. DOUCET, loc. cit.

28. Ibidem, f. 48 d.