De Elementis Traditionalibus Justitiae in Primaeva Schola Franciscana
by Hermenegildus Lio, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 3 · September–November 1950
p. 293
potest et aliunde de Ipso dici non potest quod mereat vel demereat; ergo respicit tantum proximum, quippe qui solus dum est in via merere vel demerere potest, et hic virtus justitiae accipitur ut est in via, ut ibidem Alexander adnotat:
... Nota quod definitio iustitie hic posita distinguit inter actum iustitie in patria et in via et inter actum ipsius et actum aliarum virtutum in via.
Quintus autem modus adhuc magis justitiam coarctat ad significandum solum poenam quae debetur delinquenti.
Ex his omnibus videretur justitiae significatio exhauriri, sed hoc non est verum si motivum et objectum formale ipsius consideratur, ut jam ipse Alexander, quamvis per transennam, animadvertit. Omnes ineditas alexandrinas quaestiones perlegentes, in illa quae de scandalo inscribitur, quamque antequam esset frater ipse disputaverat, aliquam aliam justitiae denominationem invenimus. Scribit enim:
... Ad hoc quod obicitur de petente res tuas, respondeo: utilitatem proximi debeas servare sine tuo dampno vel familie tue vel sine dampno communitatis. Unde in aliquo casu conferenda est, ut si ipse indigeat, tu vero non indigeas vel alius qui pro te est, sicut aliquis de familia tua; et sic intelligitur auctoritas Gregorii. Secus autem est de furto: si enim aliquis vult rapere rem tuam qui non indiget, nonne debes dimittere antequam scandalizetur? Respondeo: si rapiat ruit spiritualiter, licet suscitetur corporaliter. Magis autem debes cavere ruinam spiritualem quam corporalem; unde si facis hac intentione et similiter intentione hac ne periclitetur communis iustitia, tunc non scandalizas, si vero cupiditas movet te, scandalizas.
Quid sit ista justitia communis, hic breviter est inquirendum. Ex contextu et locis parallelis puto esse illam justitiam quae respicit bonum commune. Haec autem justitia logice supponit aliam justitiam quae respicit bonum privatum et quae particularis dicitur. Quod ita sit, deducitur primo ex illa consociata alexandrina quaestione "de repetitione rerum in judicio", ubi quamvis in resolutione ejusdem quaestionis non nominetur explicite justitia communis, tamen ita clare loquitur de bono communi hoc in casu servandum, ut licite concludi possit illam justitiam communem eadem intelligatur ac justitia pro bono communi. Scribitur enim in q. de repetitione rerum:
... Item, dicit Gregorius: "Dum pro terrena re pax a corde cum proximo scinditur, apparet quod plus res quam proximus amatur." Respicere ergo debet
25. In III Senten., d. 33 (Ms. Assis. 189, f. 106 c.).
26. Ms. Tudert. Bibl. Comm. 121, f. 39 c. Pro authenticitate huius quaestionis Alexandri, antequam esset frater, cfr. DOUCET, Prol., p. CLXX b.