De Elementis Traditionalibus Justitiae in Primaeva Schola Franciscana
by Hermenegildus Lio, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 3 · September–November 1950
p. 296
reducuntur, nihil novi asseruit, quia jam ipse S. Ioannes Chrysostomus idem affirmaverat.
Nec aliquid novum in secundo modo affirmatur, quia jam Stephanus Langton-scripsit justitiae cardinalis largius sumptae esse reddere unicuique rei, et non solum homini, quod suum est, et similiter Guillelmus Altissiodorensis.
Justitia autem cardinalis quae solum homini reddere debitum dictat, quaeque ab Alexandro determinatur et dividitur ab alia quae etiam debitum Deo includit, a Guillelmo Altissiodorensi aliquomodo jam indicata fuerat. Item modus justitiae quo redditur unicuique homini poenam vel proemium secundum merita jam in Schola Abaelardiana praedicatus fuerat; sicut ultimus specialissimus modus justitiae quo homini redditur tantum id quod est poena ab omnibus fere theologis praedecessoribus assertus fuerat.
Circa Alexandri originalitatem tamen duo dubia nobis occurrunt. In primis num illa denominatio "Justitia communis" ab ipso Alexandro adinventa fuerit vel ab alio mutuata. Certe jam vidimus justitiam tali modo vocari sive ab Averroe, sive aliquo modo ab Ambrosio. Admisso ergo quod Averrois Commentarius non ante a. 1240 Parisiis cognitum fuit et admissa disputatione quaestionis ubi de Justitia Communi Alexander loquitur antequam esset frater, scilicet ante a. 1236, sequitur ab Averroe nihil accipere non potuisse. Si haec sunt vera, tunc elementum alteritatis et aequalitatis justitiae specialis et ipsam "Justitiam Communem" Alexander sumpsit ab aliis praedecessoribus quos examinavimus, non excluso Ambrosio qui etiam de "justitia communi" loqui vidimus, sicut aliunde S. Bonaventura, ut videbimus, expresse praedicto Doctori talem denominationem tribuit.
Aliud dubium nobis occurrit num Alexander dependeat a Philippo Cancellario, scilicet ab ipsius "Summa de bono"
30. In Matth. Homil. XII, (PG 57, 203): "Justitia est mandatorum observatio".
31. Cfr. LOTTIN, Le concept de justice, p. 513 sq.
32. Cfr. DOUCET, Prol., p. CLI sq.
33. Certe hodie constat "Summam de bono" Philippo Cancellario esse adscribendam, ac certe esse "Summae fr. Alex." fontem: Cfr. DOUCET, Prol., pp. CXXXII b - CXXXIII a. Circa influxum Philippi in Magistros Franciscanos Cfr. LOTTIN, L'influence littéraire du Chancelier Philippe sur les theologiens prethomistes, in Recherc. Theol. Anc. Med., 2 (1930) 311-326.