De Elementis Traditionalibus Justitiae in Primaeva Schola Franciscana

by Hermenegildus Lio, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 3 · September–November 1950

p. 297

Lottin per transennam aliquando jam admonebat Alexandrum in suo Commentario a Philippo Cancellario dependere, non exclusa doctrina de justitia. De hoc tamen dubitare licet: nam saltem quoad justitiam ea omnia quae, ut vidimus de diversis modis ipsius justitiae Alexander dixit, ab aliis assumere potuit, quin necessario ad Cancellarium recurrere debeamus. Si ipsos enim Guillelmi Altissiodorensis et Philippi textus ab ipso Lottin editos inspicimus, nobis probabilius videtur a Guillelmo dependere quam a Philippo: quamvis enim iste prae alio loquatur sicut Alexander de justitia in parvulis et in adultis, tamen quoad modum illos sensus ordinandi Alexander magis cum Guillelmo quam cum Philippo videtur concordare.

Quidquid sit, meritum Alexandri relate ad alios theologos praedecessores, ponitur in ipsa determinatione justitiae specialis et cardinalis quae stricte loquendo non comprehendit omnes relationes inter homines, quaeque cum sit ad alterum distinguitur ab aliis cardinalibus virtutibus; cum sit ad debitum reddendum formaliter quia debitum, distinguitur ab illis virtutibus quae per se non reddunt debitum, ut misericordia, vel non reddunt sub aspectu alteritatis et aequalitatis, ut caritas quae proprie non respicit proximum ut alterum, sed potius ut sibi conjunctum per communem divinam imaginem hominibus impressam. Meritum quoque habuit justitiam pro bono communi seu "justitiam communem" considerandi et casibus concretis applicandi.

2. — Ioannes de Rupella. — Jam a. 1238 magister in theologia necnon Summae fr. Alexandri fons, et, ut quidam volunt, unus ex redactoribus de justitia ex professo in suis operibus, tractavit una cum aliis virtutibus. Exclusa tamen ipsius Summa de vitiis, ubi nihil nota dignum invenimus,

34. Le Commentaire d'Alexandre de Halès sur les Sentences, in Recherc. Théol. Anc. Méd. 15, (1947) 96.

35. Le concept de justice, in Rev. Thom. 44 (1938) 514-516.

36. Ibid., p. 516, lin. 39-42.

37. Cfr. DENIFLE H., Chartularium Universitatis Parisiensis, (Parisiis 1889), t. I, p. 158, num. 108.

38. Cfr. DOUCET, Prol., pp. CCXI a - CCXXVII a.

39. Cfr. Ibid., p. CCCLXI a; HENQUINET F., Fr. Considerans, l'un des auteurs Jomeaux de la Summa fr. Alexandri primitive, in Rech. Théol. Anc. Méd., 15 (1948) 76-96.