De Elementis Traditionalibus Justitiae in Primaeva Schola Franciscana

by Hermenegildus Lio, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 3 · September–November 1950

p. 312

Post omnia hucusque exposita circa determinationem justitiae apud primaevos Magistros Franciscanos, ligitime condere possumus:

a) Omnes admittunt aliquam justitiam generalem, quae non distinguitur ab aliis virtutibus. Immo juxta Rigaldum illa justitia quae identificatur cum rectitudine vel bonitate neque ut virtus generalis consideratur.

b) Omnes admittunt aliquam justitiam specialem, ab aliis virtutibus distinguenda, etiam a caritate erga proximum. Et ipsius elementa sunt reddere debitum et ad proximum tantum et quia suum scil. sub aspectu formali alteritatis.

c) In praedicta divisione essentiali justitiae locum habent varii modi seu gradus praesertim quatenus attinet justitiam specialem, licet ipsi nostri AA. non in omnibus concordes sint in his modis enumerandis, quia e. g. Alexander saltem quinque modos enumerat, alii vero vel quatuor tantum vel in relatione ad totam justitiam.

d) Summa fr. Alex. meritum habet justitiam etiam dividendi in generalem et particularem, prout se referat ad bonum commune formaliter inspectum, vel ad bonum individuale; alii vero saltem implicite loquuntur de justitia cum respectu ad bonum commune.

Remanet igitur in sequentibus et examinemus quomodo alii Scholastici justitiam determinaverint, ut inde conclusiones et nostras animadversiones ad totam nostram investigationem ultimo ponamus.

HERMENEGILDUS LIO, O.F.M.

Pietrafitta, Italy.

(continuabitur)

106. Dene animadvertendum, est etiam nostros AA. licet in doctrina de iustitia sint concordes substantialiter quoad rem, discordes aliquando sunt quoad usum et extensionem vocabulorum "generalis, specialis, cardinalis", etc.