De Elementis Traditionalibus Justitiae in Primaeva Schola Franciscana

by Hermenegildus Lio, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 3 · September–November 1950

p. 311

nobis manifestat quod necessitas justitiae habetur quando non solum aliquis tenetur debitum reddere sed statim et necessario alicui tenetur dare, v. g. quia est in ultima necessitate.

"Aequitas autem justitiae" habetur quando non attenditur proprie ad id quod debetur sub ratione debiti tantum; sed etiam sub ratione boni. Sic dives, qui dat superfluum alicui personae, quae v. g. non est in extrema necessitate agit de aequitate justitiae dummodo proprie non det ex sola ratione quod superfluum ipse habeat, quia si hac sola consideratione moveatur necessitate justitiae agi dici debeat etiam extra casum extremae necessitatis; sed dat ex consideratione quia bonum existimet dare illi determinatae personae, non extreme indigenti, ob interventum misericordiae, In hoc enim casu ille dives dicitur moveri "aequitate justitiae"

Unde quia opera exteriora misericordiae non sunt in praecepto, sequitur quod superflui elargitio determinatae personae non extreme indigenti, non sit de necessitate justitiae, sed de aequitate ipsius; quae scilicet bonum et aequum respicit aliis verbis aequitas justitiae est ipsa justitia sed in unione cum misericordia. Hoc nobis videtur aliquod fundamentum habere in illa aequitate de qua legitur in jure romano Nostra interpretatio autem videtur confirmari a modernis auctoribus, ut a Waffelaert.

Dispensatio autem justitiae habetur quando aliquis in casu practico ergo determinatam personam nulla obligatione astringitur.

Haec erant necessario modo explicanda, ad intelligendas varias obligationes justitiae, quae in ipsa parte quarta Summae inveniuntur, speciatim ad intelligendam obligationem dandi superfluum per eleemosynam.

102. Ibid., q. 32, m. 1, (p. 838 b).

103. Summa fr. Alex., Pars IV, q. 34, m. 1. (f. 838 a).

104. Circa aequitatem in iure romano, cfr. PRINGSHEIM, Ius aequum und ius strictum, in Savigny Z. 42 (1921) 643 sqq; ID., Bonum et aequum, ibid., 52 (1932) 86 sqq.; ID., Römische 'Aequitas' der Christlichen Kaiser, in Acta Congressus Iuridici Internationalis, (Romae 1935), t. I, pp. 119-152; SCIALOIA V., Del diritto positivo e dell'equità, in Studi Giuridici, (Roma 1932), III, 15 sqq.; ARANGIO-RUIZ, Istituzioni de Diritto Romano, (Napoli 1947), p. 28, nota 2.

105. Tractatus theologici de virtutibus cardinalibus, (Brugis 1885), tr. 2, t. I, p. 15.