De Elementis Traditionalibus Justitiae in Primaeva Schola Franciscana
by Hermenegildus Lio, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 4 · December 1950–February 1951
p. 441
DE ELEMENTIS TRADITIONALIBUS JUSTITIAE IN PRIMAEVA SCHOLA FRANCISCANA
(Continuatio)
III. QUID SENSERINT ALII SCHOLASTICI
1. Philippus Cancellarius: - Praeter illa quae de ipso obiter jam diximus, haec circa eius doctrinam de justitia remanent consideranda: a) Philippus admittit procul dubio diversos modos accipiendi justitiam, licet non similiter ac nostri Auctores illos ordinet; b) praeter justitiam generalem admittit etiam illam specialem, quae est rectitudo voluntatis et operis ad proximum tantum; c) differentia inter generalem et specialem ponitur in hoc quod illa reddit omne quodcumque debitum, sive sit actus sive res, ista vero reddit tantum aliquam rem proximo debitam; d) ergo secundum Philippum ad justitiam specialem haec requiruntur: 1) ut reddatur debitum sub ratione debiti, 2) ut reddatur tantum proximo, 3) ut reddatur aliqua res debita; e) cum tamen possit evenire ut proximo reddatur aliqua res debita et tamen non sit justitiae, sed misericordiae, sicut quando subvenitur miseris per eleemosynam, formaliter consideratam, ideo Philippus admittit quod in isto casu si reddatur aliqua res proximo, sub aspectu formali quia debita, tunc illa subventio ad justitiam pertinet, si vero datur propter compassionem, tunc ad istam virtutem spectat. Quae solutio concordat cum illa a Stefano Langton jam data, potius quam cum illa nostrorum Auctorum, qui distinguunt in
1. Cfr. supra, ubi de originalitate Alex. Hal. locuti sumus.
2. Cfr. textum ap. Lottin, Psychologie et Morale, III, 2, p. 290-291.
3. Ibid., lin. 37-39.
4. Ibid., lin. 15-21: "...Reddere quod suum est est actus proprius iustitie specialis, et est tamen ibi communitas quantum ad hoc quod dicitur suum. Suum autem potest nominare rem quamcumque debitam vel quemcumque actum, et sic pertinet ad iustitiam generalem que extendit se ad actus aliarum virtutum...; iustitia autem specialis ad rem que sua est proximi, sicut reddere penam proximo qui debetur vel premium, set non extendit se ad actus."
5. Ibid., lin. 22-25.
6. Cfr. Lottin, Ibid., p. 301-302.