De Elementis Traditionalibus Justitiae in Primaeva Schola Franciscana
by Hermenegildus Lio, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 4 · December 1950–February 1951
p. 442
dante de superfluo vel de necessario, ut determinetur actus justitiae vel misericordiae.
Denique differentia inter Philippum et nostros AA. nobis videtur poni etiam in hoc quod ille et non isti loquatur de aliqua re debita potius quam de actu debito in determinando justitiam specialem.
2. Pseudo-Guerricus: - Occasionaliter, scil. ad explicandum illud Lombardi "justitiam fidei," dependens ab Alexandro Halensi sic breviter determinat justitiam:
Nota: iustitia uno modo dicitur virtus qua redditur unicuique quod suum est, pari, superiori, inferiori, sic est generalis ad omnes ... Aliter dicitur virtus qua redditur proximo, et sic est una cardinalis.
Concordat, ut patet, cum doctrina nostrorum AA.
3. Anonymus Tudertinus: - Similiter occasionaliter et, dependens pariter ab Alexandro in suis Glossis ad Sententias Lombardi iste auctor refert:
Item obicitur de hoc quod dicit per iustitiam fidei: nonne iustitia et fides sunt due diverse virtutes, et videtur innuere iustitiam esse partem fidei, vel fidem partem iustitie. Solutio: iustitia est duplex, scil. generalis et specialis; generalis est secundum quod dicitur iustitia est ordo rectus ad Deum et proximum; specialis est tribuere unicuique sua vel quod suum est.
Nobis tamen videtur hic textus incomplete et ideo imperfecte transcribi ab illo Alexandri: nam ubi definit justitiam specialem anonymus Tud. refert ex Alexandro tantum "unicuique" et relinquit verba alexandrina "extra se...et intelligitur de proximo," quae verba sunt quidem necessario ponenda ne confundatur justitia specialis,
7. Cfr. supra, sed speciatim textum Alexandri in suo Commentario et etiam, e.g., Rigaldus, in III Sent., d. 33 (Ms. Brugen. 228, f. 460 b) qui scribit: "...Subveniri miseris potest esse duplici de causa: vel ex compassione dando non solum quod superfluum est tibi, sed etiam de eo quod necessarium est tibi, et sic est opus misericordie. Vel ex ratione debiti dando scilicet de eo quod superfluum est, ad quod tu teneris..."
8. Cfr. textum in Lottin, loc. cit., p. 290, lin. 20-21.
9. In I Sent., d. 2 (Ms. Vat. lat. 691, f. 4 c).
10. Illa tamen divisio in debitum ad superiorem, parem et inferiorem in mentem revocat quod habetur in alio loco Commentarii Alex., secundum cod. Londinensem tantum, ut supra, diximus.
11. In I Sent., d. 2 (Ms. Tudertinus, Bibl. Commun. 121, f. 78 b-c).
12. Cfr. supra, in secunda huius investigationis parte, ubi textus ex I Sent., d. 2, Alexandri citavimus.