De Elementis Traditionalibus Justitiae in Primaeva Schola Franciscana
by Hermenegildus Lio, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 4 · December 1950–February 1951
p. 458
Secundo animadvertimus minus recte nobis videtur assertum fuisse ab ipso Lottin praedecessores S. Thomae superficialiter tantum et vernaliter determinavisse justitiam: si enim etiam nostri AA. superficiales et verbales existimandi sunt quia nihil dixerunt de justitia pro bono communi, hoc est certe falsum pro Summa Fratris Alexandri, uti demonstravimus, et aliquo modo etiam pro aliis. Si autem superficiales et verbales existimantur a Lottin propter omissionem, involuntariam vel voluntariam, divisiones justitiae particularis in distributivam et commutativam, tunc nos, post omnia exposita, legitime quaerimus: estne revera praedicta divisio tanti valoris et momenti, sine qua omnis determinatio justitiae sit superficialis? Ex relatis in praecedentibus nobis videtur neque ipse S. Thomas hoc docuisse, cum e contra illam divisionem in relatione posuerit etiam cum divisionibus factis a Cicerone et Macrobio; neque ipse Buridanus, Aristotelis commentator famosus, illam divisionem tam necessariam putavit neque, juxta nostram opinionem, ipsa problemata justitiae practice et christiane solvenda illam divisionem aristotelico-thomisticam justitiae particularis in distributivam et commutativam necessario postulant: quod ultimum, Deo favente, alterius nostrae investigationis objectum erit.
HERMENEGILDUS LIO, O.F.M.
Italy.
(conclusio)