De Elementis Traditionalibus Justitiae in Primaeva Schola Franciscana
by Hermenegildus Lio, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 4 · December 1950–February 1951
p. 457
licet sit directe contra bonum individuale, ut quando judex punit poena mortis malefactores.
5) Omnes autem nostri AA. nullibi referunt divisionem aristolico-thomisticam justitiae specialis-particularis in distributivam et commutativam, licet aliqui eorum, librum quintum ethicae aristotelicae cognoverint, saltem mediante Averroe, ut supra demonstravimus. Hoc autem, juxta nostram opinionem, evenire potuit, vel propter influxum Commentarii Alexandri de Hales, qui cum suum Commentarium scriberet non cognovit praedictum librum quintum; vel quia etiam cum iste liber cognitus fuit noluerunt recedere a praecedenti traditione, quae de illis divisionibus non loquebatur. Et hoc etiam evenire potuit vel quia implicitam illam divisionem viderint contineri in divisionibus justitiae apud Ciceronem et Macrobii, ut deduci potest ex ipso S. Thoma; vel quia expresse et explicite nostri AA. existimaverint illas subdivisiones aristotelicas non esse de essentia justitiae.
Quid ergo concludendum est de verbis clarissimi Lottin, in principio huius nostrae investigationis positis, scil. ante S. Thomam ob ignorantiam libri quinti ethicae aristotelicae omnino pauperem et verbalem et superficialem fuisse justitiae determinationem?
Haec cl. Auctoris persuasio, quam iterum atque iterum, ex professo et occasionaliter, etiam in recensione librorum, exprimit si interpretatur ut ipsius personalis praeferentia pro determinatione aristotelico-thomistica justitiae, respectu aliarum determinationum, tunc certe non fuit intentio nostra ipsam directe repellere et improbare.
Obiective tamen legitimum nobis est animadvertere primo minus probatum ex nostra investigatione apparere fundamentum ipsius persuasionis, scil. ignorantiam libri quinti ethicae aristotelicae, cum e contra constat certe illam partem Summae Fratris Alexandri, quae etiam juxta ipsum Lottin redacta fuit ante 1245, cognovisse praedictum librum quintum, mediante Averroe. Alia ex parte neque S. Bonaventura qui scripsit post versionem latinam totius libri quinti, neque Matthaeus ab Aquasparta, qui expresse in objectionibus circa determinationem justitiae citat praedictum librum quintum, de facto Aristotelem sequuti sunt.