The Quaestio de Sacramentis in Genere Attributed to Alexander of Hales
by Kilian F. Lynch, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 1 · March–May 1951
p. 76
QUAESTIO DE SACRAMENTIS IN GENERE
Quaestio est de sacramentis in genere, et primo utrum sit sacramentum unum vel plura; secundo, si sint plura, utrum septem, vel utrum sint plura vel pauciora; et si septem sint, propter quam rationem sint septem; et circa hoc quaeritur quae sit differentia inter gratiam secundum quod est in sacramento, et secundum quod est in virtutibus, donis et beatitudinibus; tertio quaeritur de comparatione sacramentorum Novae Legis ad sacramenta Veteris Legis, et ad ea quae erant ante Veterem Legem.
Quod unum sit sacramentum videtur, quia sacramentum Eucharistiae est in quo datur totus Christus, in quo est plenitudo gratiae, quia idem est ibi res significata et contenta. Ergo est ibi gratia ad delendum actuale et originale peccatum et omnem sequelam horum; ergo alia erunt superflua.
Praeterea, ad idem, baptismus ex sua virtute delet originale et actuale, et poenam utriusque; si ergo sunt sacramenta ad reparationem vulnerum, vulnera autem non sunt nisi culpa originalis et actualis et poena eorum; haec autem delentur per baptismum. Sufficit ergo solus baptismus. Erunt tunc alia superflua.
Respondeo: In sacramento altaris est totus Christus, in quo est plenitudo gratiae, sed vero quoad effectum plenitudinis gratiae non est ibi, quia effectus plenitudinis gratiae non sequitur ad hoc unum; unde alia sacramenta sunt necessaria ad efficiendum effectus speciales gratiae; unde licet Christus sit contentus ibi, qui est plenitudo gratiae, non tamen est ibi ad efficiendum plenitudinem gratiae. Ratio autem quare in illo sacramento conveniebat Christum esse contentum, post dicetur.
a Quaestio: Quaeritur OBT b in genere om. PBT c et om. PBT d utr. s. sept. om. O e sint: dicuntur PT f sacramentorum om. B g totus om. OBT h peccatum om. P i Praeterea: Vel P j autem om. P
k horum om. BPT l ergo om. BT m baptismus om. P n Christus om. O o gratiae: etc. add. TB gratiae om. P p vero om. PBT q unum om. PBT ad hoc unum: ad hujusmodi P r speciales: spirituales OTB s qui om. O
1. Cf. infra p. 1.