The Quaestio de Sacramentis in Genere Attributed to Alexander of Hales

by Kilian F. Lynch, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 1 · March–May 1951

p. 77

Ad aliud dicendum quod baptismus habet virtutem ad delendum poenam illam quae est carentia visionis et culpam originalem; poenae autem quae possunt iuvare ad meritum manent. Culpa autem actualis peccati deletur virtute contritionis; unde oportet contritus accedere ad baptismum si adultus fuerit; et posito adhuc quod baptismus habeat hanc virtutem, non tamen habet propter hoc effectum omnium sacramentorum, quia non omne sacramentum est ad delendum actualem culpam et originalem vel poenam alterius.

Postea enim quaeritur an plura sint vel pauciora quam septem. Quod pauciora videtur quia sacramenta per se proprie dantur ad reparationem vulnerum. Significantur enim per illa quae infundit Samaritanus in vulnera illius qui inciderat in latrones. Quot modis enim convenit multiplicare laesionem, tot modis contingit multiplicare gratiam reparantem. Sed laesio est duplex, culpae et poenae; laesio culpae est originalis, vel actualis, et haec mortalis vel venialis, item, laesio poenae aut est in rationali et dicitur ignorantia, aut in concupiscibili et dicitur concupiscentia, aut in irascibili et dicitur infirmitas. Ergo, cum laesionem non contingat plus multiplicare, videtur quod non sint nisi (sex) sacramenta.

Item, nonne aqua benedicta valet ad dimissionem venialis et habet sensibile quod potest significare? Cum ergo sint ibi signum et causa, videtur quod sit sacramentum.

Item, in Veteri Testamento erant plura sacramentalia in liquidis ut vinum et oleum, aqua et sanguis. Cum ergo in Novo Testamento vinum et oleum et aqua sint sacramentalia, quia

t dicendum: dico OBT u autem: tamen OBT v quae marg. O x contritionis: peccati add. OBT y adultus fuerit Transp. P. z habeat: habebat O a propter hoc om. P b enim om. OBT c proprie dantur: videntur P d vulnera: vulnus POT e enim convenit: ergo contingit OBT

f laesio culpae est originalis, actualis, mortalis et venialis PTB g non sint nisi tria sacramenta OBT tantum sunt septem P lectio corr. h n. a. b.: aqua benedicta nonne transp. P i sacramentalia: sacramenta O j in liquidis om. B k Cum ergo om. B l vinum om. OP m et aqua om. BT

2. Lk. 10, 13; ef. P. Lombard, IV Sent. dist. 1, c. 1 (Quaraschi, 1916) p. 745.

3. Cf. Ex. 29, 40; ibid. 32, 20; Lev. 2, 4ff.; ibid. 4, 5ff.; 23, 13ff; Num, 15, 5, and especially Ex. ch. 30.