The Quaestio de Sacramentis in Genere Attributed to Alexander of Hales

by Kilian F. Lynch, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 1 · March–May 1951

p. 84

cognoscendum, et hoc respicit Filium in quantum est sapientia, Augustinus, "Deus & vincit diabolum sapientia non potentia," et Iob 26, Prudentia eius percussit superbum. In sacramento est etiam causa, et haec respicit Filium in quantum Pater operatur per ipsum; Filius enim secundum quod Deus operatur per se hominem, Filius vero secundum quod homo, dispensator universalis, per ministros, et ministri per sacramenta, et sacramenta autem per gratiam efficiunt ulterius.

Item, est tertia similitudo quae est gloriae, et illa bonitati comparatur, et haec erit in patria, Ioan. 4, Cum apparuerit similes ei erimus. Est ergo similitudo gratiae sacramentalis quae ad reparationem est.

Notandum autem quod sacramenta sunt signa et causae; unde quandam habent divisionem in quantum sunt signa gratiae et quandam in quantum sunt causae. Divisio quae sumitur secundum quod sacramenta signa sunt gratiae sumitur hoc modo: gratia enim vel est a malo, vel ad bonum, vel ad utrumque. Gratia autem quae est a malo in tres dividitur et secundum has sunt tria sacramenta; item, gratia quae est ad bonum in tres dividitur, et secundum has similiter sunt tria; gratia autem quae ad utrumque est, est indivisa; et ita in universo sunt septem. Gratia quae est a malo per tres dividitur, quia est malum culpae, et poenae; culpae, et haec dupliciter, originalis et actualis, et poena debita utrique, et haec dupliciter, vel quae tollitur cum illis vel quae remanent post illa. Culpa igitur originalis habet quandam poenam, scilicet carentiam visionis Dei, et haec tollitur cum illa, et alias, sicut infir-

g Deus: dicit P h ministri: minister BP i illa: summae add, O j est om. O k quod om. O l hoc modo: sic P

m vel: est add. T n Item: Et P o est om. O p igitur om. PB q et alias: quia alias P alias T alia O

29. Aug. De Trinitate, Lib. XIII cap. 13 (PL 42, 1026). Although this is the passage referred to, Aug. places the antithesis between iustitia and potentia.

21. Joh. 26, 12.

22. The Commentary of Alex. (cf. n. 18) makes mention of a tertia similitudo but does not develope it.

23. Rather I John 3, 2.

24. Cf. Commentarius Alexandri in IV Sent.:

Respondeo: Quaedam sacramenta plus respiciunt declinationem a malo, quaedam ordina-