The Quaestio de Sacramentis in Genere Attributed to Alexander of Hales

by Kilian F. Lynch, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 1 · March–May 1951

p. 83

sionis respicit Mediatorem patet, quia homo per sacramenta reformatur ad similitudinem Christi, qui venit ad redimendum hominem, Christus enim pugnans pro nobis fortiter contra diabolum in ara crucis, consecratus sacerdos pro nobis satisfaciens, sponsus Ecclesiae resurrexit oleo gratiae plene delibutus. In quantum homo suscipit baptismum conformatur ad similitudinem Christi passi, quia ex virtute passionis Christi deletur originale quoad culpam et poenam, Ad Rom. 6, Consepulti sumus etc.; per confirmationem reformatur ad similitudinem Christi pugnantis contra inimicos; per eucharistiam vero ad similitudinem Christi qui est ad sacrificium; per ordinem sacerdoti, per poenitentiam conformatur Christo secundum quod est satisfaciens; per matrimonium ad similitudinem Christi secundum quod est sponsus Ecclesiae; per extremam unctionem conformatur ei secundum quod resurrexit oleo plenae gratiae delibutus, quia stolam corporis et animae habuit. Haec ergo similitudo quae est per gratiam sacramentalem respicit Mediatorem.

Item, alia ratio est quare haec illum respicit, quia Filio attribuitur sapientia, et Pater per Filium operatur, et duo sunt in sacramento quae haec duo respiciunt: est enim in sacramento signum ad

t laesionis . . . laesionis om. O homoiet.

u in ara marg. T

v consecratus: constitutus T consecutus B

x delibutus: praelibutus BT

a vero om. P

b ad om. BO

c sacerdoti: sacerdotio T B mutil.

d conformatur: confirmatur P

e oleo: glo. T

f gratiam sacramentalem: signum sacramentalem (1) T

17. Ad Rom. 6, 4.

18. Cf. parallel text in the Commentary of Alexander of Hales:

Notandum autem quod triplex est assimilatio homini necessaria, prima naturae, secunda gratiae, tertia gloriae. Illa vero quae est gratiae plena est in gratia sacramentali, secundum quam est assimilatio ad Verbum incarnatum pro nobis passum. Cum enim homo habet sacramenta tunc reformatur ad similitudinem Christi qui venit redimere hominem a iugo peccati. Nam Christus pro nobis passus, pugnas fortiter in ara crucis, est consecratus sacerdos in aeternum, et sponsus Ecclesiae resurrexit, oleo plenae gratiae in anima et corpore delibutus, in qua notatur homo suscipiens sacramenta gerens similitudinem Christi passi pro nobis, pugnantis fortiter. Tedi Municipale, 121, f. 150rb; Erfurt Amp. 8 o60, f. 235 r; Assisi Bibl. Municipale 189, f. 125v; cf. also Paris Bibl. Nat. Lat. 3032, f. 33r.

Cf. also Summa Fratris Alexandri, Quarta Pars, Q. V., Member. 4, art. 2, p. 55d (ed. Venetiis 1576) where the same thing is found again and in part ad verbum. For the same division of the sacraments in so far as they conform us to Christ cf. also Albert the Great, IV Sent. (ed. Borgnet) dist. I A, art. II, p. 9.

19. Cf. n. 18 and following folios.