The Quaestio de Sacramentis in Genere Attributed to Alexander of Hales

by Kilian F. Lynch, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 1 · March–May 1951

p. 86

est membrorum cohaerentium firmiter cum capite; item, est tertia, quae est humanae naturae cum divina. In matrimonio primum figurativum est consensus viri et mulieris; in confirmatione autem primum significatum, unio membrorum firmiter cum capite, quia in baptismo fiunt membra quorum confirmatio fit in confirmatione. Hoc autem sacramento datur gratia ad hoc quod firmiter se teneat membrum cum capite. Unde dicunt quidam quod in confirmatione non datur novus character, sed confirmatur ille qui datur in baptismate. In eucharistia primum signatum est unio humanitatis cum divinitate. Secundum hanc ergo triplicem unionem in bono tria sunt sacramenta. Gratia vero quae est in ordine est ad utrumque, quia est ad ministrandum omnia sacramenta, et haec scilicet et illa. Unde quia hoc sacramentum est ministrorum, ideo in hoc confertur potestas, in aliis vero non, quia in aliis datur gratia separans nos a malo tali vel tali vel uniens nos bono tali vel tali. Per hoc patet ratio propter quam Augustinus dicit quod eucharistia est sacramentum sacramentorum, quia gratia quae est in ordine ordinat ad illas quae sunt in aliis, ut gratia quae a malo ad illas quae ad bonum, et duae gratiae quae sunt ad bonum ordinant ad tertiam gratiam quae est ad bonum, quia in tertia est maior unio ad bonum; et haec est ratio quare Ille qui est auctor sacramentorum praesens est in illo ad designandum quod in illo sit status sacramentorum. Unde in nullo alio sacramento illud quod est figuratum continetur nisi in illo.

Item, secundum causalitates ita dividuntur sacramenta. Matrimonium primo fuit institutum in officium, postea in remedium.

a consensus viri significatum om. T f character: tractatus O b unio membrorum firmiter: unio firma membrorum OBT g ministrandum: manifestandum O c quia: cum T h est: potestatis add. O d quorum . . . confirmatione om. PBT i ministrorum rept. O e firmiter ut se teneant membra O j ad illas: illa PBT k ordinantur: ordinatum P

26. Cf. Codex Duacensis 434, II, ff. 88v-89v; Quaeritur de charactere . . . (f. 89ra). Cum dicimus autem quod in confirmatione non imprimtur novus character, sed qui in baptismo datus est roboratur, sicut in iure confirmato non datur novum jus, sed ipsum ius datum confirmatur, hoc videtur velle Dionysius . . .

Cf. also Commentarius Alex. in IV Sent.: "Confirmatio vero quia est sicut characteris baptismalis corroboratio, confertur in ea gratia gratum faciens vel gratia baptismalis augetur sive corroboratur." Assisi Bibl. Comm. 189, f. 154a, Todi 121, f. 167v. The same opinion may be found enunciated in the Summa Atrea of Guillelmus Altissiodorensis.

27. Cf. Summa Sententiarum, Tr. VI, c. 2. (PL, CLXXVI, 189): ". . . sequitur communicatio altaris quae est sacramentum sacramentorum."