The Quaestio de Sacramentis in Genere Attributed to Alexander of Hales
by Kilian F. Lynch, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 1 · March–May 1951
p. 87
Quoad hoc quod fuit in officium cadit in unam divisionem, quia sic finis eius est multiplicatio fidelium. Secundum vero quod est in remedium cadit in aliam, quia sic finis eius est remedium contra concupiscentiam in generativa ubi plus dominatur.
Sacramentum ergo aut est reparativum indigentiae quae est in ipsis membris Ecclesiae secundum se, aut illius quae est in ipso corpore Ecclesiae. In ipsis membris secundum se est quinque modis reparativum, secundum vero quod in corpore Ecclesiae, reparativum est duobus modis. Est enim duplex reparatio fidelium, una carnalis et alia spiritualis. Ad carnalem reparationem ordinatur matrimonium ut sine peccato possit esse multiplicatio fidelium carnaliter. Sic fuit matrimonium in primo statu. Item est spiritualis (reparatio); et ad hanc ordinat ordo. Notandum tamen quod multiplicatio fidelium spiritualis duplex est, una secundum quod unusquisque per se ipsum cum adiutorio Dei est sufficiens ad hoc quod sit perfectus, et sic multiplicatur fidelium perfectio. Talis autem multiplicatio fuisset si homo stetisset. Sed sicut fit multiplicatio modo per sacramentum ordinis non fuisset tunc, quia nunc data est potestas in Ecclesia ad cohibendos malos per poenas et instruendos bonos. Haec autem potestas tunc necessaria non fuit, quia tunc unaquaeque ratio ordinata fuit ut supponebatur Deo; sed nunc una ratio est sub alia, et hoc est ut reparetur obedientia; obedientia enim est subiectio voluntatis voluntati alienae et rationis rationi. Duplex ergo est reparatio fidelium, spiritualis et carnalis; spiritualis reparatio fidelium est per ordinem, quia ibi traditur potestas; carnalis vero est per matrimonium. Ex alia autem parte sunt quinque indigentiae ex parte personae. Prima est indigentia originalis iustitiae, et haec est per originalem culpam; postea sequitur pronitas ad peccatum actuale; post sequitur actuale peccatum; post actuale peccatum sequitur infirmitas ad recidivum, et haec est poena quaedam. Praeterea, est ibi poenalitas, id est ad poenam obligatio. Baptismus autem per
cadit . . cadit homoiot. B
ordinatio add. B et delet in textu.
multiplicatio corr. in textu
Dei: non BT
et sic multiplicatur fidelium perfectio: multiplicantur fideles spiritualiter OBT
modo em, P
nunc autem una ratio est subiecta, haec autem est ut O
postea: post PT
recidivum: remedium B
poena: infirmitas TB
autem: cadit P