The Quaestio de Sacramentis in Genere Attributed to Alexander of Hales
by Kilian F. Lynch, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 1 · March–May 1951
p. 90
quod tantum debent esse sex in curatione; respondeo, ita credebant aliqui quod difficultas discernendi tollitur in ordine, poenalitas quae est in concupiscibili in matrimonio, poenalitas quae est in irascibili in confirmatione; sed dico quod accidentaliter sumitur iste numerus; unde si tres culpae et tres poenae, non sequitur quod secundum ista sint sex sacramenta tantum.
Ad hoc quod obiicitur de aqua benedicta quod videtur esse sacramentum, dicendum quod non sufficit ad hoc quod aliquid sit sacramentum quod sit signum et causa, immo quoque exigitur quod institutum sit a dispensatore, vel a ministro primo, vel aliquo modo dispensatore, et licet secundum formam confirmatio et extrema unctio ab Apostolis sint instituta, tamen aliquo modo a dispensatore. Non est ita de aqua benedicta. Item alia ratio quare non est sacramentum, quia sacramentum est ad reparationem originalis, vel contra pronitatem, vel contra actuale, vel ad reparationem debilitatis, vel est ad remedium poenalitatis sequentis. Aqua autem benedicta non habet effectum in genere secundum istum ordinem. In eius enim aspersione datur remissio, non tamen ex vi aspersionis, sicut in circumcisione datur gratia non
e in curatione om. PBO o Item, alia ratio quae OTB f respondeo . . . in ordine om. T p originalis: iustitiae add. OB g concupiscibili: et add. O q autem om. O h poenalitas quae est om. O r gratia om. O i accidentaliter: actualiter O j tantum om. T k dicendum: dico OBT l immo quoque exigitur: immo coexigitur POB m a om. P' n dispensatore: vel a ministro primo et aliquo modo a dispensatore add. O vel a ministro primo vel aliquo modo a dispensatore, et licet secundum formam confirmatio repet. T
29. Codex Duacensis 434, I, f. 124rb: Item, malum poenae contraximus ex peccato primorum parentum in omnibus viribus animae; in rationali difficultatem discernendi inter bonum et malum, propter ignorantiam, contra quam difficultatem datum est sacramentum ordinis in quo datur auctoritas discernendi lepram a lepra, bonum a malo. In concupiscibili contraximus difficultatem standi in bono, contra quam datum est sacramentum matrimonii, quod honestate sua temperat pronitatem ruendi in libidinem; in irascibili vero contraximus difficultatem resistendi malo, contra quam datum est sacramentum confirmationis, in quo robur datur ad pugnam.
This question is attributed to Philip the Chancellor by the Codex Duacen.
Cf. also Commentarius Alexandri in IV Sent. (Assisi Bibl. Comm. 189, f. 116c; Paris Nat. Lat. 16406, f. 153v): . . . Ratione vero difficultatis discernendi datur ordo . . . ratione difficultatis proficiendi in bono datur confirmatio . . . ratione difficultatis concupiscentiae carnis datur matrimonium.