The Quaestio de Sacramentis in Genere Attributed to Alexander of Hales
by Kilian F. Lynch, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 1 · March–May 1951
p. 89
habuit concupiscibilis; sic similiter matrimonium est in omnibus sive sit sterilis sive non sterilis.
Item, contingit quod aliquis satisfaciat per poenam pro peccato actuali, sed non sufficit ad satisfaciendum; unde necessarius est ordo in quo est potestas ad relaxandum, et sic est in remedium. Est etiam in officium et sic est ad consecrandum; et sic est ad alia sacramenta ordinatus. Primo autem modo est ordo in remedium, quoniam nullus plene satisfecit nisi ex virtute passionis Christi a qua claves habent virtutem et possibilitatem relaxandi et convertendi poenam. Et per ea quae dicta sunt patet solutio ad alia prima obiecta.
Ad hoc ergo quod obiicitur quod laesio est per originale et actuale, mortale vel veniale; sacramentum baptismatis reparat istas laesiones; unde alia sacramenta, alia scilicet a baptismate, superfluunt; respondeo quod causa laesionis dependet ab iis, et si causa laesionis tollatur, remanet tamen laesio propter poenalitatem; unde non tantum sunt necessaria sacramenta ad deletionem culpae, immo etiam ad mitigationem poenalitatis.
Ad hoc quod obiicitur quare non sit unum quod sit tantum ad deletionem venialis sicut est unum quod delet originale et actuale mortale respondeo: dissimiliter est in iis, quia quantum est de conditione nostra inevitabilitas est peccati venialis, 23 Prov.: Septies in die cadit iustus, et 7 Eccli.: Non est homo in terra qui vivat et non peccet; et propter hanc inevitabilitatem gratia ad delendum veniale non tantum posita est in uno sacramento, sed in multis — et etiam in eo quod est sacramentale, sicut aqua benedicta — quia in poenitentia et baptismo, in eucharistia et extrema unctione, in omnibus tollitur veniale.
Ad hoc quod post obiicitur quod sex sunt tantum, quia tres culpae et tres poenae secundum tres vires animae, unde videtur
m concupiscibilis: in concupiscibili O n similiter om. P o sterilis om. P p e. etiam in off.: et in officium O q convertendi: commutandi TP O mutil. r solutio: responsio OP s alia prima: aliqua P t vel P et T u istas: has P
v alia scil. om. P x respondeo: dico OT y mitigationem poenalitatis: vitationem (sic). P z et veniale add. P a nostra . . . venialis om. T b in poenitentia om. P c baptismo om. T d sex: septem O
28. Prov. 24, 16, Eccles, 7, 21.