Miscellanea

by Louis Lipsin, O.F.M. Conv. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 1 · March–May 1951

p. 93

picit ergo extrema unctio plenitudinem gloriae quae est in resurrectione, sicut illa, scil. confirmatio, respicit plenitudinem gratiae quae est in passione. Unde haec duo secundum se non sunt instituta in Veteri Testamento sub figuris suis; non enim respiciunt istud quod partim fuit in Veteri Testamento, partim in Novo. Non autem ita est de aliis, quia ibi fuit deletio originalis culpae quam facit etiam nunc baptismus; similiter autem est de poenitentia, et de matrimonio, et similiter de ordine, quia potestas quae est in ordine quoad hoc quod est discernendi fuit ibi, et solutum ostendendi. Agnus autem paschalis ad liberationem ab Aegypto fuit institutus, eucharistia vero ad liberationem ab Aegypto spirituali; unde I Ad Cor. 2, Quotiescumque feceritis, mortem Domini annuntiabitis.

Ad quod postea obiicitur quod septem sunt sacramenta secundum numerum septiformis gratiae Spiritus Sancti, vel septem virtutum vel beatitudinum, dico quod gratia dupliciter dicitur: vel secundum quod est ad reparandum, vel secundum quod est ad merendum; et secus est in hac gratia et in illa, quia gratia quae est ad merendum datur tota simul, quia si tota gratia reparandi daretur in baptismo, tunc non ostenderetur quod alia sacramenta essent ad alios spirituales effectus. Ex parte meriti non est sic, quia non datur gratia nisi secundum totum in qualibet virtute, quia opus cuiuslibet virtutis meritorium est vitae aeternae secundum totum. Posito ergo quod habeat unam virtutem, habebit beatitudinem quae erit perfectio secundum totum; non ergo convenit illam mereri nisi habendo totam gratiam. Si ergo una virtute beatitudinem quis mereri potest manifestum est quoniam in una virtute est tota gratia; et haec est causa quare habens unam virtutem habet omnes. Hoc etiam patet in parvulo qui gratiam habet, non tamen opus et tamen dignus est vita aeterna. Cum ergo beati-

r unctio . . . plenitudo gratiae om. O homotel.

s deletio: delectatio O

t fuit . . . ostendendi: et solent ostendi fuit ibi O et salutem ostendendi fuit ibi T et solutum ostendendi fuit igitur ibi B u ab Aegypto . . . ab Aegypto om. P ho- moiotel.

v postea om. OT

x dico: dicendum P

y ad reparandum om. P

z secus: sicut P

a est om. B

b quod om. P

e essent: esse P

d effectus TB om.

e causa: gratia B

f tamen: habet add. OBT

g et tamen: et ita P vel tunc B tunc T

36. Ex. 12, 21.

37. I Cor. 11, 26.