Miscellanea

by Louis Lipsin, O.F.M. Conv. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 1 · March–May 1951

p. 94

tudo remuneretur omnes virtutes et digne datur parvulo, non posset hoc esse nisi in eo essent omnes virtutes connexae per caritatem. Unde non secundum hoc sunt septem sacramenta, nec etiam aptantur virtutes sacramentis.

Ad hoc quod obiicitur quod ordini non aptatur gratia prudentiae, sed gratia fortitudinis propter potestatem quae est in ordine, respondeo quod gratia fortitudinis non aptatur ordini propter potestatem quae est in eo, quia potestas illa est ligandi et solvendi; potestas autem fortitudinis est in sustinendo terribilia et aggrediendo; non tamen dico quod virtutes aptentur sacramentis.

Ad hoc quod postea obiicitur quod in matrimonio et poenitentia non est aliquid extrinsecus oculis suppositum, et ita non convenit eis definitio sacramenti, dico in matrimonio est quoddam visibile, sed non est de substantia matrimonii; contractus enim fit per verba vel etiam interpretatione, vel nutu; et ita est similiter in poenitentia aliquid visibile. Notandum tamen quod secundum quod dicitur sacramentum signum, commune est audibile et visibile, quia sensus disciplinares sunt; unde cum dicitur in praedicta definitione 'oculis suppositum', determinatur per hoc definitio ad aliquod spirituale sacramentum.

Ad hoc quod quaeritur utrum sit gratia gratum faciens in sacramentis, vel gratis data, dicendum quod multiplex est gratia, scilicet universalis et particularis. Universalis autem est Christi passi a qua virtutem sumunt sacramenta, et particularis descendit ab hac; et haec particularis est vel contra hanc laesionem vel contra illam; vel gratia est gratum faciens et haec est in virtutibus et donis. Item, est quaedam gratia quae data est propter perfectum ordinem Ecclesiae; haec est gratia gratis data. Haec dividitur per novem, I Cor. 12: Alii datur sermo sapientiae etc. Sic non est de gratia

h remuneretur: remuneret P

i non em. P

j respondeo: dico TOB

k sacramenti em. P

l dico: dicendum P

m est em. P

n quoddam: quiddam PO

o hic mutil. T

p contractus: contractio P confessio B

q etiam: et P

r vel: ut P

s ita est em. P

t Notandum tamen quod: Nota tamen secundum T

u quia hi sensus disciplinares sunt: quia sensus duplices sunt B

v aliquod: aliquid O

x dicendum: dico OBT

y scil. em. OB

z et: vel O

a autem em. OB

38. I Ad Cor. 12, 4ff.