Traditionis Gallicae Saec. XII-XIV Ignota Documenta de Virginis Assumptione

by Caelestinus Piana, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 2 · June–August 1951

p. 150

non parum diversa erat. Si tu ex me quaeras — scribebat — quid ipse in ista re credam, respondeo me credere Mariam surrexisse. Maiora dubitationis vestigia inveniuntur in iudico prudentissimo Guidonis de Orchellis: in huiusmodi quaestione melius est omnia Deo relinquere, meliusque est pie dubitare cum Hieronymo, quam temerario ausu aliquid definire. Quae affirmatio propria est — etsi diversimode expressa — aliquorum scriptorum illius aetatis. Rationale divinorum officiorum Ioannis Beleth , quem Guido in suo opere exarando sequebatur, aliquem influxum habere potuit pro efformatione huiusmodi iudicii.

Auctores, de quibus sermonem facimus, conclusiones in studiis nostris praecedentibus expressas confirmant circa piae fidei evolutionem. Item confirmatio hic invenitur de non dubio progressu habito in secunda medietate saec. XIII, quando aurea Scholasticae periodus effloruit. Scriptores primae medietatis valde prudenter adhuc exprimunt piam fidem. Post Guidonem de Orchellis, qui verbis iam relatis praemittebat: Pie credi potest, Odo de Castro Radulphi scribebat: Pium est credere, et Ioannes de Rupella adhuc timide: Possumus credere non solum in anima, sed etiam in corpore in caelis assumptam, et ulterius: Hodie forte est dupliciter elevata, in corpore scilicet et anima. Inde a secunda medietate saec. XIII expressiones Guidonis Ebroicensis (creditur), Nicolai Gorran (pie creditur) et Petri Rogerii (pie a fidelibus creditur) iam a dubio liberae videntur.

Tamen inter nostros auctores, etsi paucos, vox auditur dissona et quae resonare videtur argumenta iam transacti temporis et exceptionem constituere pleno et certo consensui quem pia fides adepta erat labente saec. XIII, ope scilicet Matfre Ermengaud. Poëta enarrat quomodo Virgo beata tumulata fuit in valle Iosaphat, ubi — ipse dicit — adhuc exstant ecclesia ac monumentum. Qui sepulcrum visitarunt, illud invenerunt vacuum, quod factum argumentum praestitit multis doctoribus multisque catholicis auctoribus dubitandi utrum necne Mariae concessum fuerit resurrectionis anticipatae privilegium. Quisque liber est — prosequitur poëta — quamlibet sequi sententiam, et credere potest corpus benedictum in caelum assumptum fuisse vel ipsum in alium locum translatum. Multi ex piis fidelibus cum certitudine credunt Virginem iam ex mortuis surrexisse et in caelis adesse. Sed certitudo non habetur et in affirmationem ruere non possumus, quando magis prudentiae consonum est dubitare quam definire, iuxta Doc-