Traditionis Gallicae Saec. XII-XIV Ignota Documenta de Virginis Assumptione
by Caelestinus Piana, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 2 · June–August 1951
p. 151
toris sententiam, cum non sint inspicienda mysteria quae Deus revelare noluit.
Nos non latet istarum declarationum gravitas. Doctor cui Matfre alludit quin illum nominet, est Pseudo-Hieronymus, cuiusque declarationes expressas in notissima epistola apocrypha ad Paulam et Eustochium ad amussim repetit poeta. Si factum repetitionis vim minuit aliquatenus illarum affirmationum, non impedit tamen ut dissonantia in choro consensum piae fidei advertatur. Hactenus ut exceptio pro illis annis exhiberi poterat unice expressio Guillelmi Durandi († 1296) , pro nimia dependentia a citato Rationali divinorum officiorum Ioannis Beleth.
Iudicium Matfre erat veluti praemissa iis quae ipse expositurus erat de Virginis corporea assumptione. Inter praemissam et expositionem inseritur novus modus rem considerandi, quia Matfre postquam influxui Pseudo-Hieronymi se subiecerat, ad theologos coaevos redivit et ita demonstrationi initium dedit: Sed unusquisque firmiter credat a Deo Virginem honorificatam esse isto privilegio. Eisdem denique verbis demonstratio absolvitur.
Si suspicari licet non plene veritati respondere testimonium Pseudo-Hieronymi, scilicet Paschasii Radberti, ubi dicitur: Multi nostrorum dubitant , et contraria evidens assertio possibilis non est solummodo ob insufficientia documenta litteraria synchrona cum illo scripto apocrypho, categorice affirmari potest eadem verba sensibiliter amplificata sub calamo Matfre conditiones piae fidei minime referre historiamque deformare. Iam saeculo XII Wace de Virgine scribere poterat: "Creons dont communaument que toute est el ciel hautement." Immo duo auctores Matfre coaevi certos nos reddunt de consensu Ecclesiae in eadem veritate admittenda: Pie credit Ecclesia, profitetur Gerardus Rhemenis, et Bernardus de Trilia: Convenienter tenet Ecclesia. Non parvi momenti sunt istae affirmationes, quibus similem non novimus inter coaevos nisi illam Iacobi a Voragine , eo quod permittunt ut cum fundamento dubitetur de eo quod eisdem annis Vincentius Bellovacensis scribebat Ecclesia quidem non asserit . Bertrandus de Turre curam quoque habet declarandi favoris conditionem piae fidei in privilegio Mariae relate ad legendam quae supponit ut iam peractam Ioannis apostoli assumptionem: Revera — salva b. Ioannis reverentia — non dico quod ita sic firmiter possunt astrui
34) Rationale divinorum officiorum, VII, c. 24 (Venetiis 1568, f. 294d).
35) Epist. 9 ad Paulam et Eustochium, n. 2 (PL 30, 123).
36) Legenda aurea, c. 119 (ed. T. Graesse, Lipsiae 1850, 510).
37) Speculum maius: Speculum historiale, VII, c. 79 (Venetiis 1591, IV, f. 84d).