Traditionis Gallicae Saec. XII-XIV Ignota Documenta de Virginis Assumptione

by Caelestinus Piana, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 2 · June–August 1951

p. 152

de ipso (Ioanne) sicut de Virgine matre, de qua omnino decuit; et paulo post Astancius proponit efficaciter assumptionem, ut veritatem communiter et certo admissam, ut demonstret Virginis immaculatam conceptionem.

II. — Sicut pro certitudinis gradu, ita et pro veritatis demonstratione textus a nobis prolati ex se ideam praebent opinionis theologorum illius temporis circa assumptionem. Maior argumentorum pars tunc temporis cognitorum ibi exprimitur vel saltem insinuatur, quin tamen nova vere tradantur. Meliores paginae et quae aspectum originalitatis aliquomodo praeseferunt in argumentorum elaboratione, Bertrando de Turre debentur.

Quando exponuntur argumenta pro incorruptione in sepulcro apud Petrum Rogerii saepe occurrit mentio virginitatis, quatenus haec iam supponit peculiarem Dei dispositionem erga Mariam aliorumque privilegiorum concessionem. Si huiusmodi argumentum non urgebat nisi convenientiam vel illationem, aliud argumentum, quod nitebatur in Virginis sanctitate, simplicem convenientiam excedebat et asserebat incorruptionis necessitatem. Iam significari id nobis videtur — quod commune non est in theologia assumptionistica saec. XII — in versibus Wace: La char de li fu sans luxure, ne fu mie à porreture. Magis explicite Bernardus de Trilia asserit corruptionem non tetigisse corpus Mariae post mortem, eodem modo ac prava concupiscentia ipsum non tetigerat in vita. Strictius argumentum ad conclusionem perducit, cum Bertrandus de Turre inter fomitem peccati et corruptionem in sepulcro statuit nexum sicut causae et effectus. Hoc admisso principio, conclusio favorabilis erit Mariae. Quamvis dissentiat ab opinione conceptionis immaculatae tunc Parisiis a Scoto defensa, Bertrandus una cum coaevis theologis admittit fomitem peccati plane extinctum fuisse in secunda sanctificatione, cum scilicet Verbum incarnatum est in sinu Virginis, ac consequenter peccandi possibilitatem in ipsa amplius non remansisse. Ablata concupiscentiae causa, et corruptionis effectus esse desinit. Ex eodem principio exordiendo, etiam Petrus Rogerii ad conclusionem perveniebat quod "ubi non fuit ignis, non debuit esse cinis".

Quod possibilitatem attinet resurrectionis anticipatae Virginis, iam Wace, sub influxu Pseudo-Augustini, Ionae afferebat exemplum, mirum in modum in ventre piscis servati tribus diebus, et exemplum trium puerorum in fornace illaesorum ardenti, etc., dum Petrus Rogerii, memorans anticipatam aliquorum resurrectionem, cum Iesus exspiraret, et eschatologicam legendam Ioannis apostoli — qui duo casus iam a Pseudo-Hieronymo erant propo-