Traditionis Gallicae Saec. XII-XIV Ignota Documenta de Virginis Assumptione
by Caelestinus Piana, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 2 · June–August 1951
p. 154
ratio notatu digna est, quatenus, valorem theologicae demonstrationis non extollens, exceptio videtur facili modo tunc iudicandi. Ceteroquin Bertrandus optimus testis certitudinis piae fidei censendus est, cum profitetur: Sic enim pie credimus et supponimus, et nostrae credulitati falsum non subest.
Inquisitionum nostrarum decursu, numquam obliti sumus quemdam textum auctoris hungarici saec. XV, scilicet Oswaldi de Lasco, qui ut assumptionem demonstret, adducit quamdam revelationem S. Bernardo , aliunde penitus ignotam. Sperare licitum erat gallicam traditionem, utpote Mellifluo doctori proximiorem, elementa praebere ad originem struendam huius legendae, sed nihil deteximus. Attracti sumus, sed ad breve tempus, a quodam ignoto textu fr. Paulini de Venetiis, O.F.M. († 1344): Per hoc quod dicit Bernardus de eius facie et voce, aperte dicit quod assumpta sit cum corpore . Attamen hic textus sat obscurus, in quo quis forsitan posset mentionem detegere revelationis, interpretandus est sub luce textus S. Bernardi, ubi dicitur de gaudio spirituum caelestium in Virginis assumptione: . . . Quid putamus quaenam illa fuerit caelestium exsultatio, cum et vocem audire et videre faciem, et beata eius frui praesentia meruerunt? .
III.- — Verbulum tantummodo faciemus de elemento legendario. Statim dicimus poema Gualterio de Coinci tributum non esse nisi amplificationem narrationis quam praebet Transitus Virginis Mariae, auctore Pseudo-Melitone . Sed in aliis quoque narrationibus apostoli censentur transitui Mariae adfuisse. Ita conspicitur origo traditionum particularium, quia dum in diversis poeticis compositionibus vel narrationibus popularibus in Italia exortis evolvitur legenda absentiae Thomae apostoli, nonnullis discrepantiis circa particularia non obstantibus , traditio gallica,
39) Sermones de sanctis perutiles a quodam fratre Hungaro ord. min. de Observ. compositi "Biga salutis" intitulati, serm. 73 (Hagenaw 1498, absque ff. numeratione); cf. C. Piana, L'assomption de la Vierge et l'École Franciscaine du XV siècle, in Studia mariana, VI, Paris 1950, 86.
40) Satyrica gestarum rerum regum atque regnorum et Summ. Pont. historia, c. 76 (cod. Vat. lat. 1960, f. 157a).
41) Sermo I in assumpt. B.V.M., n. 1 (PL 183, 415).
42) C. Tischendorf, Apocalypses apocryphae . . . Lipsiae 1866, 124-36; presso PG 5, 1231-40.
43) De hac legenda disseruimus in Assumptio, 26-30 (quoad saec. XIII); Contributo, in Studi Francescani, s. 3, XVI (1944), 114-7 (quoad saec. XIV); cf. quoque textus editus a L. Frati, Testo dialettale veneto della vita della B. V. Maria, in Bull. critico di cose francescane, I (1905), 140s; necnon hucusque inexploratum Libellum de assumptione Virginis, auctore Georgio Benigno archiep. Nazareno, O.M. Conv. († 1520 c.), ubi legenda adhuc profertur his verbis: ". . . Thomas autem apostolus et fidelis clamavit: Ecce, Domina, tu ad regna caelestia properas, aliquid pro dilectionis