Traditionis Gallicae Saec. XII-XIV Ignota Documenta de Virginis Assumptione

by Caelestinus Piana, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 2 · June–August 1951

p. 155

prout in nostris textibus conspicitur, hanc legendam ignorare videtur. Wace et Matfre, cum asserunt sepulcrum Virginis vacuum inventum esse, derelinquunt Pseudo-Melitonis narrationem (Recensio B), in qua sermo est de adventu Iesu ad matris sepulcrum, adsantibus apostolis, deque eorum praesentia et visione Virginis ad caelum ascendentis. Wace et Matfre potius influxum experiuntur Pseudo-Hieronymi, qui Transitum reiciens Pseudo-Melitonis suumque dubium subintroducens de assumptione, necessario despexit legendam iuxta quam apostoli testes oculares exstitissent glorificationis Virginis.

Prorsus legendaria aestimantur quoque elementa quaedam chronologica transitum et assumptionem attingentia. Nescimus quo iure Hermannus de Valencenis sepulturam Virginis statuat die 1 augusti. Matfre vero tenet beatum transitum evenisse die 15 eiusdem mensis. De tempore a morte ad resurrectionem decurso nihil declaratur usque ad finem saec. XIII. Guido Ebroicensis opinatur spatium interiectum brevissimum exstitisse, si ipsa die vel cito aut cito post mortem — ut dicit — Maria e mortuis surrexit. Bertrandus de Turre binas novit traditiones de tertio et quadragesimo die, sed ipse priorem selegit. Iam alibi diximus praevalentiam traditionis de tertio die maxime deberi influxui Iacobi de Voragine, qui praedictam opinionem, ipsi notam per homilias Damasceni, evulgaverat in suis notissimis scriptis. Liceat nunc addere quod antequam penes Latinos opera Damasceni cognita essent, ex Oriente alia vox scriptoribus occidentalibus suggerere potuisset quod communius admittebat graeca traditio. Allusio nostra est ad Paschalem Romanum, qui dum Constantinopoli morabatur inter annos 1158-1169 c., e graeco in latinum sermonem transtulit Vitam Mariae ab Epiphanio monacho Constantinopolitano conscriptam (versus finem saec. VIII vel initio saec. IX), in cuius versione textui originali: Post parum autem omnibus astantibus et videntibus, sanctum immaculatum corpus beatae Mariae Dei genitricis semperque virginis ab eorum oculis raptum est, arbitrarie addidit: Quidam vero per tres dies hoc fuisse dicunt .

signo devotis fidelibus relinquere digneris. Ad quem illa: ... Et tu, Thoma, accipe cingulum meum manibus virgineis contextum, quem tui gratia ex industria mecum attuli ... Dominus itaque Iesus existens in aere satis vicino super montem Oliveti cum Maria matre sua suavissima in medio angelorum et sanctarum animarum, Petrum et unumquemque apostolorum iterum blando sermone allocutus est ... Et Maria eodem modo, et valedicentes omnibus mortalibus paulatim ascendebant ..." (Mediolani, Bibl. O.M. Cap., Via Piave, cod. 16 (59), f. 239v). Monitum facimus lectorem praedictum Libellum, quamvis expresse assumptioni dicatum, potius inania proferre.

La morte ... nella letteratura medioevale, 315.

Cf. E. Franceschini, Studi e note di filologia latina medievale (Pubbl. della Univ. Catt. del S. Cuore, ser. 4: Sc. filologiche, XXX), Milano 1938, 123; textus graecus apud PG 120, 216.