Traditionis Gallicae Saec. XII-XIV Ignota Documenta de Virginis Assumptione

by Caelestinus Piana, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 2 · June–August 1951

p. 163

IACOBUS DE LAUSANIA, O.P. († p. 1321)

(Sermo de assumpt., Parisiis, Bibl. Nat. lat. 18181)

(f. 262b) Super excelsa deducet me victor, Habacuc 3, 19. Fidelis societas facit omnia communia . . . (f. 263c) Dixit Filius: Sponsabo te in iustitia, Os. 2, 19. Deducet te mirabiliter , quia alii sancti deducti solum in anima, haec autem in anima et corpore. Nota calix et corporale, quia immediate tangit et tetigit corpus Christi, non debet tangi nisi manibus ministrorum sacrorum ordinatorum. Nec debet permitti putrefieri nec a vernibus comedi. Ergo multo minus corpus beatae Virginis, in quo Dei filius novem mensibus requievit et de quo carnem accepit, esse putrefactum vel corrosum a vernibus.

BERTRANDUS DE TURRE, O.F.M. († 1332)

(Sermones de tempore, Sermo 1 in feria IV quatuor temporum mensis Decembris, Argentinae 1501).

. . . (f. 230b) Virgo Mater Christi fuit exempta in moriendo a vae cuiuscumque doloris et post mortem a vae incinerationis . . . (f. 230c) Ab isto autem vae duplici fuit exempta mater Domini, quae nullum dolorem sensit moriens, nec corpus eius, quod erat totaliter liberatum a fomite, aliquam vidit corruptionem, sed cito post mortem ante omnem corruptionem corporis fuit tota simul in anima corporeque gloriosa. Sic enim pie credimus et supponimus, et nostrae credulitati falsum non subest, quia sic debuit matrem Salvatoris.

(Sermones epistolares de sanctis, Sermo 2 in vig. assumpt., Argentinae 1502)

. . . (f. 119d) Ex ista puritate singulari potest sumi prima ratio, quae fundatur in verbis Augustini (f. 120a) ad probandum quod ipsa Virgo est in anima et corpore totaliter gloriosa. Et formatur sic: Ubi non est causa, effectus sequi non potest; nunc autem fomes peccati et concupiscentia sunt causa demeritoria corruptionis, putrefactionis, resolutionis et incinerationis ipsius post mortem. Cum igitur per sanctificationis gratiam haec omnia fuerunt de corpore Virginis totaliter evulsa, immo quod plus est, peccandi possibilitas ab ea fuit ablata , non debuit eius corpus post mortem tumulari, sed cum anima simul glorificari. Unde Augustinus in sermone de assumptione dicit ita: "Thronum Dei, thalamum Domini . . . resolutio debet sequi".

. . . (f. 120c) Ex isto fervore caritatis potest formari secunda ratio probans hoc idem sic: Suppono quod gratia et caritas realiter sunt unum et idem ; tunc arguo sic: anima maxime separata a corpore habuit consummatam gratiam. Probo quia secundum Hieronymum in quodam sermone , Maria non potuit non possidere plene gratiam, ergo habuit post mortem consummatam gloriam, quia consummatam gloriam promeretur. Sed secundum Augustinum, XII Super Genesim , anima sine corpore non potest plene beatificari (ed. sanctificari). Ergo beata Virgo est tota secundum corpus et animam gloriosa. Propter quod dicit Augustinus idem in sermone prae-

20) Ps. 44, 5.

21) Revera argumentum prout in sequentibus, nixum in relatione caretiae fomitis ad incorruptionem, non fuit propositum a Pseudo-Augustino.

22) Eiusdem auctoris sententia magis explicita contra conceptionem immaculatam Virginis habetur in sermonibus 2 et 3 de nativitate Mariae, inter Sermones epistolares de sanctis, II, f. 143a, 148ab etc.

23) Cap. 6 (PL 40, 1146).

23b) Secundum sententiam scholae franciscanae; plures allegationes et quidam textus, v. g. Guillelmi de Mara, Rich. de Mediavilla, Raymundi Rigaldi, Alex. de Alexandria etc., traduntur a V. Doucet, Matthaei ab Aquasparta . . . Quaestiones disputatae de gratia (Bibl. Franc. Schol. Medii Aevi, XI) Ad Claras Aquas, 1935, 227, nota 1.

24) Epist. 9 ad Paulam et Eustochium, n. 15 (PL 30, 139): "Plena siquidem gratia . . . non potest non possidere plene gloriam claritatis aeternae."

25) Cap. 35 (PL 34, 483).