Traditionis Gallicae Saec. XII-XIV Ignota Documenta de Virginis Assumptione

by Caelestinus Piana, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 2 · June–August 1951

p. 164

dicto : "De corpore Mariae credendum non est quod in morte solutum fuerit . . . gratiae munus", quam habuit mater Dei. Tanta enim fuit gratia in anima Virginis quae plenissime redundabat in corpus, quod ab ipsa post mortem removit omnem retardationem divinae visionis et a corpore retardationem perfectae glorificationis.

. . . (f. 120d) Ex ista sua summa benignitate quam secum duxit pro socia, potest formari tertia ratio ad hoc idem sic: Dicit Gregorius in quadam Secreta quod idcirco beata Virgo translata est ad divinum consistorium, ut ibi sit nostra advocata et pro peccatis hominum intercedat. Advocatus autem ut efficacius vitam nostram patrocinari valeat, debet secum habere librum et codicem in quo ostendat iudici leges quas pro se inducere intendit. Codex autem Virginis est corpus eius proprium, quo se ostendit filio veram eius esse matrem, (f. 121a) qua iudex efficacissime inducitur ad miserendum; ergo debet habere secum corpus. Unde et nos sibi cantando dicimus: "Monstra te esse matrem" etc. . Non posset autem sic convenienter matrem se ostendere nisi et corpus secum haberet per quod genuit ipsum.

. . . Ex ista maternitate potest sumi quarta ratio probans idem quod supra, sic: Christus honoravit tantum beatam Virginem ut eam collocaret ad suam dexteram, quae (f. 121b) est mater eius, ergo honoravit eam in hoc secundum quod fuit mater eius. Sed magis fuit mater secundum corpus quam secundum animam, quia de corpore Virginis fuit sumpta tota Christi substantia corporalis; propter quod honoravit eam non tantum secundum animam, sed etiam secundum corpus; quod non esset, ut videtur, nisi corpus illud esset cum anima gloriosum. Et hoc est quod dicit Augustinus in sermone praedicto : "Laetare Maria . . . aluit ipsum". Potest ergo secundum ista exponi de ea illud quod dixit Iacob, Gen. 32, 10: In baculo meo transivi Iordanem et nunc cum duabus turmis regredior. Ad litteram Virgo sancta in baculo suo, id est in virtute filii sui, transivit ipsa primo secundum animam Iordanem, suae, supple, miserae vitae praesentis, quando scilicet ista die mortua fuit, sed postea tertia die vel, secundum alios , quadragesima, regressa in caelum (f. 121c) cum duabus turmis, id est cum anima et corpore vel cum multitudine angelorum et hominum.

(Sermo 5 in die assumptionis)

. . . (f. 133c) Fuit autem omnimoda similitudo (f. 133d) inter quietem corporis Christi et quietem corporis matris quantum ad corruptionem, putrefactionem et aliqualem resolutionem ac resurrectionis et glorificationis longam dilationem. Sicut enim corpus Christi non vidit corruptionem nullamque putrefactionem, nec aliqualem passus fuit resolutionem, sic nec corpus Virginis Mariae. Sicut etiam corpus Christi non stetit in sepulcro nisi usque ad tertiam diem, et tunc fuit in quiete, plenissimae immortalitatis dote vestitum, sic nec corpus Virginis diu in sepulcro iacuit, sed die tertia reunitum fuit gloriosae animae, cuius quidem gloria redundavit in ipsum, quod fuit quatuor dotibus gloriae perfectissime vestitum . . .

Ipsa sola post (f. 134a) suum filium fuit constituta singulariter in spe, supple celeris resurrectionis, vel requiescit in idipsum, quia corpus eius non fuit transmutatum secundum aliquam corruptionem vel resolutionem, sed quousque resurrexit gloriosum, mansit integraliter idipsum, nulla penitus resolutione facta . . . Sequitur causa: Quoniam tu, Domine, singulariter in spe, supple celeris resurrectionis, constituisti me . . . Dicit singulariter, supple: inter omnes puros homines, quod dicitur propter meum filium, vel singulariter inter omnes mulieres, quod dicitur propter Ioannem eius

26) De assumptione, c. 6 (PL 40, 1146).

27) Sacramentarium Gregorianum, in Vig. assumpt. S. M. (PL 78, 133).

28) Ex hymno "Ave, maris stella".

29) Cap. 8 (PL 40, 1148).

30) Secundum revelationes Elisabeth Schonaugiensis; cf. F. W. E. Roth, Die Visionen der hl. Elisabeth und die Schriften der Aebte Ekbert und Emecho von Schoenau, Brünn 1884, 153.

31) Ps. 4, 9-10.