Traditionis Gallicae Saec. XII-XIV Ignota Documenta de Virginis Assumptione

by Caelestinus Piana, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 2 · June–August 1951

p. 172

MAC. ASTANCIUS, O.F.M. (Bibl. Vaticana, cod. Pal. lat. 378)

(f. 127v) A. D. 1361 in die conceptionis Virginis gloriosae in domo Minorum Avenionensi praedicavit mag. Astancius ord. minorum . . . Tertia ratio (pro conceptione immaculata), quia beatus Augustinus in sermone de assumptione Virginis gloriosae probare nitens ipsam assumptam esse in corpore et anima, dicit quod "si Christus voluit matrem propriam servare integram a corruptionis pudore, voluit etiam eam servare a putredinis fetore," nec mirum quia "caro Christi fuit caro Mariae." Sicut ergo fuit praeservata ab incineratione, a conceptu sine libidine et a dolore in partu, fuit enim sine gravedine gravida sine dolore puerpera , et a multis aliis miseriis et aerumnis quibus aliae mulieres sunt obnoxiae, item fuit praeservata a peccato originali . . .

CAELESTINUS PIANA, O.F.M.

Quaracchi, Florentiae (Mense Maio, 1950)

77) Cap. 5 (PL 40, 1145). 78) Cf. supra, nota 69.