Traditionis Gallicae Saec. XII-XIV Ignota Documenta de Virginis Assumptione

by Caelestinus Piana, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 2 · June–August 1951

p. 171

dum, ideo resurrectio Christi est exemplar et forma resurrectionis nostrae, et certe, ad Rom. 6, 9, dicitur: Christus resurgens a mortuis iam non moritur etc. Igitur illi qui surrexerunt, iam non ultra debuerunt; igitur quia tunc resurrectio eorum probaret veram resurrectionem Christi, quia dicerent haeretici quod non fuit nisi phantastica apparitio, si statim in pulverem rediissent.

Praeterea, si secundum Philosophum, IX Physicorum 66: "Idem est locus unius glebae terrae et totius terrae", et corpus Christi fuit pars corporis Virginis, quia formatum virtue Spiritus Sancti ex cius purissima substantia, igitur cum corpus Christi sit assumptum in caelis (f. 241r), Marc. ultimo, 19, Act. 1, 2, non debuit corpus unde suum sumptum est, in terris dimittere, sed ad dexteram suam collocare. Augustinus 67: "Putredo et vermis . . . suscepisse probatur". Et subdit: "Si natura matris est . . . ad eamdem reciprocam & substantiam," ut hodie verificatum fuerit illud III Reg. 2, 19: Positus est thronus matri regis, quae sedet ad dexteram cius, et illud Psalmi 68: Astitit regina a dextris tuis etc.

Praeterea beata Virgo fuit super omnes sanctos non solum quoad animam, sed etiam quoad corpus insignibus privilegiis insignita in terris: concepit sine virili semine, fuit gravidata sine gravedine, peperit sine dolore 69, fuit excepta a generali sententia data contra Hevam. Igitur et in caelis debuit esse privilegiata non solum quantum ad animam, sed etiam quantum ad corpus. Augustinus: "Si voluit integram matrem servare h integritatis pudore, voluit etiam incorruptam a putredinis servare fetore," ut quantum ad utrumque dicat sibi illud Psalmi 70: In voluntate tua deduxisti me et cum gloria suscepisti me.

Praeterea si templum Mariae signatum Domino dedicatur et ab omnibus honoratur, adoratur et sanctificatur, cum corpus beatae Virginis fuit domus i in qua plenitudo deitatis novem mensibus corporaliter habitavit, iuxta quod cantat Ecclesia 71: "Domus pudici pectoris templum repente fit Dei", debuit honorari et glorificari, iuxta illud quod prophetizatum fuerat, Is. 44 72: Domum maiestatis meae glorificabo. Augustinus 73: "Thronum Dei, thalamum caeli (Domini) domum atque tabernaculum Christi dignum est ibi esse ubi ipse est. Itaque pretiosum thesaurum dignius est caelum servare quam terra k" absque omni ambiguitate credamus, quia sicut "decuit ut in terris maiori puritate niteret quam sub Deo maior nequit intelligi," secundum Anselmum 74, ita decuit ut in caelis maiori claritate fulgeret sub qua Deo maior nequit intelligi. Augustinus in sermone huius festivitatis 75 dicit sic: "Illud sacratissimum corpus de quo Christus carnem assumpsit . . . dicere pertimesco." Et subdit 76: "Vera ratione confitendum censeo . . . (f. 241v) aliter dicere non praesumo."

f Modo ultimo actum et primo pro h servo C. Marc . . . 1 C. i dominus C. g receptam C. k terram C.

66) Physic., III, text. 48 et 52 (III, 154, 156); cf. supra, nota 52. 67) De assumptione, c. 5 (PL 40, 1145), ubi et duo textus infra signati. 68) Ps. 44, 10. 69) Cf. Bernardus, Sermo in Domin. infra Oct. Assumpt. B.M.V., n. 7 (PL 183, 433). 70) Ps. 72, 24. 71) In hymno "A solis ortus cardine," in Laudibus Nativ. Domini; cf. Chevalier, Repert., I, 3, n. 25ss; IV, 1, n. 34840. 72) Rectius Is. 60, 7. 73) De assumptione, c. 6 (PL 40, 1146). 74) De conceptu virginali, c. 18 (PL 158, 451). 75) Cap. 6 (PL 40, 1146). 76) Cap. 8 (PL 40, 1148).