Three Sums of Logic Attributed to William Ockham

by Philotheus Boehner, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 2 · June–August 1951

p. 189

est ibi aliquo modo fallacia divisionis et econverso. Quae autem oratio debeat vocari composita et quae divisa, non est multum curandum.

There can be no doubt that the Expositio is more closely related to S1, but it also clearly shows relations to S2 and S3. Some of the same characteristic peculiarities occur in all the four texts. We can hardly believe that this can be explained by chancé.

The quotation of fol. 182vb concerns the fallacia accidentis. Here again we will compare the pertinent texts of the three Summae.

S1 (fol. 104ra)

Secundus modus principalis fallaciae accidentis est, quando aliqua coniunguntur per praedicationem cum tertio non variato in diversis propositionibus et in conclusione coniunguntur illa eadem cum illo tertio non variato. Sicut sic arguendo: Iste canis est tuus et iste canis est pater, ergo est tuus pater.

Verumtamen non semper quando sic arguitur est fallacia accidentis. Hic enim nulla est fallacia accidentis: Iste homo est albus, iste homo est animal, ergo iste homo est animal album. Et ideo ad cognoscendum quando in tali modo arguendi est fallacia accidentis et quando non, videndum est an ex propositione in qua ista duo praedicantur coniunctim de aliquo contingat inferre praedicationem unius de altero, et an talis oratio sit propria. Et si sic, non est ibi fallacia accidentis. Ut hic: Sortes est rationalis, Sortes est animal, ergo Sortes est animal rationale.

Si autem talis oratio sit impropria, tunc non valet, sicut non sequitur: Sortes est homo, Sortes est animal, ergo Sortes est homo animal. Nec sequitur: Sortes est lapis, Sortes est homo, ergo

S2 (fol. 182vb)

Secundus modus principalis fallaciae accidentis, sicut dictum est prius, est quando ex hoc quod duo extrema in praemissis coniunguntur per praedicationem affirmativam vel negativam cum tertio termino non variato sophistice concluditur, quod ista duo extrema subintellecta vere affirmative vel negative praedicantur de eodem tertio

termino non variato. Circa quam est sciendum, quod in tali modo arguendi (quod) utraque praemissa est mere de inesse et mere de praesenti et mere categorica, aut non. Si sic aut utraque propositio est singularis, aut non. Si utraque est singularis, numquam est proprie fallacia accidentis, sed poterit esse aliqua alia large saltem accipiendo aliam fallaciam, et hoc quia vel conclusio non sequitur ex praemissis propter improprietatem locutionis, quae apparentit in conclusione et poterit ibi assignari fallacia figurae dictionis sic arguendo: Sortes est animal, Sortes est homo, ergo Sortes est homo animal; vel aliter accipitur aliquis terminus in aliqua praemissa et in conclusione et poterit ibi assignari fallacia aequivocationis saltem large, non strictissime su-

S3 (f. 242r)

Secundus modus, quando ex hoc quod duo extrema coniunguntur separatim tertio sophistice concluditur, quod coniunctim praedicantur affirmative vel negative de eodem tertio non variato. Propriissime autem iste modus accidentis est, quando propositiones sunt mere de inesse et mere de praesenti et pure affirmativae vel negativae et nulla determinatio vel modus ponitur in eis, et propositiones omnes sunt congruae, si terminus sumptus sit terminus discretus; sed tunc poterit esse fallacia aequivocationis vel figurae dictionis. Hic enim proprie est fallacia aequivocationis: Iste canis est eius, iste canis est pater, ergo est pater eius, et non est propria fallacia accidentis, quia aliter accipitur haec dictio "eius" in praemissa et in conclusione. Haec autem: Iste est albus, iste est animal, ergo iste est animal album, magis proprie est fallacia figurae dictionis quam accidentis. Sed quando terminus sumptus est discretus, tunc potest esse fallacia accidentis, si propositiones aliquae sunt de praeterito vel de futuro vel de (modo lacuna) sicut in talibus: Sortes fuit puer, Sortes fuit sapiens,