Three Sums of Logic Attributed to William Ockham
by Philotheus Boehner, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 2 · June–August 1951
p. 190
Sortes est homo lapis. Similiter si ex tali praedicatione propria non contingat inferre praedicationem unius illorum coniunctorum de reliquo est ibi fallacia accidentis. Et ideo quia non sequitur: Iste canis est pater tuus, ergo est tunc, ista consequentia non valet: Iste canis est tuus, et est pater, ergo est pater tuus, sed fallacia accidentis. Similiter non sequitur: Iste est monachus albus, ergo est albus; ideo hic est fallacia accidentis: Iste est albus, iste est monachus, ergo iste est albus monachus. Et ita de consimilibus.
Verumtamen sciendum est, quod semper in tali argumento est fallacia figurae dictionis. Et ita semper in tali modo arguendi concurrunt fallacia accidentis et fallacia figurae dictionis; tamen quando quis credit, quod sequitur conclusio propter hoc quod illa coniungebantur eidem termino in praemissis decipitur per fallaciam accidentis. Si autem credat huiusmodi conclusionem sequi propter similitudinem illarum dictionum ad alias dictiones in quibus scit tenere talem modum arguendi, decipitur per fallaciam figurae dictionis. Et in illo casu potest assignari aliqua multiplicitas in fallacia figurae dictionis propter hoc quod unus terminus aliter accipitur in propositione una et in alia, quia tamen nulla oratio una esta multiplex, ideo ibi non est aequivocatio nec amphibologia nec compositio nec divisio nec accentus. Unde sciendum est quod si semper quaelibet dictio in tali modo arguendi uniformiter accipiatur non committeretur aliqua fallacia dicta-
mendo fallaciam aequivocationis, quando scilicet est fallacia aequivocationis propter hoc, quod aliqua propositio est distinguenda penes aliquem modum fallaciae aequivocationis, sicut dixi in logica tractando de isto modo fallaciae accidentis. Large autem accipiendo fallaciam accidentis vel similitudine potest dici in tali modo arguendi esse fallacia accidentis, propter quod sic arguendo: Iste canis est tuus, iste canis est pater, ergo iste canis est pater tuus, non est proprie fallacia accidentis, sed magis fallacia aequivocationis, licet non strictissime; in quo modo arguendi potest etiam assignari fallacia figurae dictionis. Si vero in tali modo arguendi (in) aliqua praemissarum sit terminus communis poterit ibi esse proprie fallacia accidentis. Unde haec est proprie, quamvis non propriissime, fallacia accidentis: Animal est album, animal est homo, ergo animal est homo albus.
Si autem propositiones sint de praeterito vel de futuro vel de modo, poterit esse fallacia accidentis sive tertius terminus sit communis sive discretus seu singularis. Unde hic est fallacia accidentis: Sortes fuit albus, Sortes fuit puer, ergo Sortes fuit puer albus, quia si Sortes fuit albus in senectute non in inventute, praemissae sunt verae et conclusio falsa. Hic etiam est fallacia accidentis: Sortes fuit infans, Sortes fuit sapiens, ergo Sortes fuit infans sapiens. (there follow discussions of similar fallacies).
Responsio autem generalis ad omnia talia sophismata debet esse ista: Aliqua interdum possunt praedicari divisim de aliquibus non variato (termino), quamvis (enim)
Sortes fuit sapiens puer. Sortes est senex, Sortes erit robustus, ergo erit robustus senex. Sortes dubitatur decrepitus esse, Sortes dubitatur esse sanus, ergo Sortes dubitatur esse decrepitus sansus.
Quando autem terminus tertius est terminus communis etiam in propositionibus mere de praesenti et de inesse, fallacia nonnumquam fit accidentis, sic arguendo: Aliquod animal est corvus, aliquod album est animal, ergo aliquod animal est corvus albus. Quando autem in tali modo arguendi est fallacia accidentis et quando non, semper vel frequenter potest sciri per hanc regulam: quando ex huiusmodi praemissis in quibus praedicatur aliqua divisim, si determinatio potest syllogistice inferre unum istorum de reliquo tunc potest illa determinatio inferri coniunctim, nisi aequivocatio vel incongruitas locutionis impediat, et ideo hic non est fallacia accidentis: Omne animal est corvus, aliquod animal est album, ergo aliquod animal est albus corvus, quia ex praemissis infertur discursus iste: Aliquod album est corvus, quae infertur ex praemissis secundum discursum. Quando autem ex praemissis huiusmodi infertur, ubi praedicatur unum istorum dictorum de reliquo, scitur quae de syllogismis tradi debent. Et ita potest cognosci iste modus fallaciae accidentis.