Literary Note on the Earliest Scholastic Commentarii in Psalmos
by D. Van Den Eynde in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 2 · June–August 1954
p. 129
A f. 2a
Sciendum quoque est centum quinquaginta psalmos cecinisse David, quorum praedictorum cantorum, ut supra dictum est,
ideo nominibus psalmi quidam titulantur,
sicut nonnullos nominibus Salomonis, Aggaei et filiorum Core titulatos invenimus.
A f. 3b
Ideo iste psalmus caret titulo, quia est quasi titulus et praefatio aliorum.
Nonnulli etiam hunc et sequentem psalmum unum esse voluerunt, sed revera duo sunt. Hic enim primus est in ordine psalmorum, sed sequens primus est in ordine titulatorum. Si autem unum essent, psalmi centum quinquaginta non essent.
B f. 33b
Sciendum quoque est centum quinquaginta psalmos cecinisse David. Nam quia praedictorum cantorum, quatuor scil. principum qui trecentis cantoribus praepositi fuerunt, nominibus psalmi quidam titulantur, non ideo factum est quod ipsi psalmos composuerint, sed recte ministerium suum administraverint, vel etiam propter mysteria nominum ad quae sequens sermo pertinere videtur, verbi gratia, sicut nonnullos nominibus Salomonis, Aggaei et filiorum Core titulatos invenimus.
B f. 34a
Ideo iste psalmus caret titulo, quia est quasi titulus aliorum, id est, brevis illuminatio. In se enim breviter comprehendit principalem intentionem totius sequentis operis. Et si hunc psalmum dicimus esse titulum tantum aliorum, ut quidam volunt, iam fallemur in numero: sunt enim centum quinquaginta psalmi.
Hic oritur quaestio cur videlicet apostoli in Actibus Apostolorum dicant: "Sicut scriptum est in primo psalmorum 'Quare fremuerunt gentes' etc.", cum non primus sed secundus in ordine ponatur psalmorum. Quae quaestio facile solvitur, si ratio titulorum attendatur. Primus est enim psalmorum titulos habentium.
In both cases, recension A has either suppressed a tedious repetition or abridged a prolix explanation of B. From this it seems justifiable to conclude that the longer redaction is a second enlarged and revised edition of B.
Among the contemporary authors, whose commentaries Master Yvo used in order to compose his own, Letbert of Lille is again, as in the case of the Glossula Gilberti Universalis, the most important. From him both recensions borrow the following literal quotations: