Literary Note on the Earliest Scholastic Commentarii in Psalmos

by D. Van Den Eynde in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 2 · June–August 1954

p. 130

A f. 1c, B 33b

...David ... volens magnificare cultum templi, elegit ...

A f. 2a, B f. 33c

Iste liber apud Hebraeos propter diversas causas tribus modis intitulatur: Liber Hymnorum, Liber Soliloquiorum, Liber Psalmorum...

Liber Hymnorum ideo intitulatur, quia totum istud opus ad laudem Dei pertinet.

A f. 2b, B f. 33d

David ... illam prophetiam modulabatur in psalterio. Et non sine causa magis in psalterio quam in alio instrumento.

A f. 3b, B f. 33d—34a

Solet quaeri cui parti philosophiae supponatur. Ad quod istud respondemus: secundum hoc quod tractat de moribus, Ethicae supponitur; secundum hoc vero quod tractat de natura ipsius divinitatis, Physicae potest supponi.

A f. 3b, B f. 34a

Intentio sua est nos commonere ut beatitudinem, in primo parente amissam, in nobis et exemplo nostro in aliis studeamus reparare. Et ut hoc possimus facere, hortatur conformari nos imagini dominici hominis.

A f. 4a, B f. 34b

Superfluum videtur esse, postquam dixit "Non abiit" ... illud quod postea addit "non stetit" ...

Sed ideo hoc facit quia ordinem vult exsequi secundum quem primus homo peccavit, ut dominicum hominem a primo parente ex toto ostendat esse dissimilem.

Letbert, PL 21, 644B

Volens enim magnificare cultum templi ... elegit ...

644A

Iste liber apud Hebraeos propter diversas causas tribus modis intitulatur, id est aut Liber Hymnorum aut Liber Soliloquiorum aut Liber Psalmorum ...

Ideo titulus eius est Liber Hymnorum, quia totum istud opus pertinet ad laudem Dei.

644BC

David ... prophetiam hanc modulabatur in psalterio. Et non sine causa magis in hoc quam in alio instrumento.

644D

Quaeritur a quibusdam cui parti philosophiae supponatur. Quibus respondendum est: secundum quod agit de moribus, Ethicae; secundum quod tractat de natura, Physicae potest supponi.

645A—646A

Intentio sua est nos commonere ut beatitudinem, in primo parente amissam, studeamus reparare in nobis et exemplo nostro in aliis. Quod ut possimus facere, hortatur nos imagini novi hominis Christi conformari.

645B

Postquam dictum est "Non abiit" superfluum videtur esse quod additur "non stetit" et "non sedit".

Sed ideo hoc facit quia ordinem vult exsequi quo primus homo peccavit, [ut] secundum hominem ostendat a primo penitus esse dissimilem.