Gulielmi de Ware, O. F. M. Doctrina Philosophica per Summa Capita Proposita
by Gedeon Gál in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 2 · June–August 1954
p. 155
GULIELMI DE WARE, O. F. M. DOCTRINA PHILOSOPHICA PER SUMMA CAPITA PROPOSITA
Series doctorum insignium qui scholam franciscanam in aetate eius aurea, inter S. Bonaventuram scilicet et Duns Scotum, operibus magni momenti illustraverunt, continua est, per consequens etiam evolutio doctrinalis eiusdem scholae per gradus procedit. Saltus tamen, et non parvi, adsunt in nostra cognitione quam de hoc progressu habemus; nam etiamsi auctores simulac eorum opera iam dudum innotuerunt, doctrina in iis tradita nondum est sufficienter explorata. Quod quidem mirum non est si prae oculis habetur, quantum sit laboriosum aut editiones criticas postulatis hodiernis aptatas parare aut opera adhuc inedita sub aspectu doctrinali explanare.
Inter auctores franciscales huius aetatis, quorum doctrina philosophico—theologica ignota vel fragmentarie tantum nota est, sine dubio eminet Gulielmus de Ware, dictus etiam Doctor Fundatus, quem constans traditio tamquam magistrum Doctoris Subtilis indicat. — In praesenti articulo eius mentem intendimus de principalibus problematibus philosophicis ex opere suo adhuc inedito summatim colligere paucisque exponere.
Notula de vita et opere.
a) De vita Gulielmi de Ware (Warre, Guarro, Varro etc.) perpauca nobis transmissa sunt: natus est loco Ware (Hertfordshire) prope Londinum in Anglia; Ordinem Minoriticum iuvenili aetate ingressus, Provinciae Londinensis alumnus fuit. Studiis — haec iam in coniectura sunt posita — Oxonii absolutis, ibidem tamquam baccalaureus Sententiae legit, postea vero Parisiis, paulo ante Duns Scotum, docuit. In documentis iam inde a saeculo XIV ut magister Scoti laudatur, saeculo vero subsequenti huiusmodi traditio communis evasit simul cum titulis honorificis, utpote: „doctor praeclarus“, „doctor profundus“, praesertim autem „doctor fundatus“ eidem passim attributis.
De vita et opere Gulielmi de Ware optimae disserit E. Longpré, Maltres Franciscains de Paris: Guillaume de Ware, in La France Franciscaine, V 1922, pp. 71—82, ubi tam documenta antiqua quam studia moderniora recensentur.