Gulielmi de Ware, O. F. M. Doctrina Philosophica per Summa Capita Proposita

by Gedeon Gál in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 2 · June–August 1954

p. 156

b) Unicum opus Gulielmi de Ware, quod hucusque innotuit, est scriptum super quatuor libros Sententiarum Petri Lombardi, quod quidem non continet commentarium verum et proprium, sed potius quaestiones super problemata maioris ponderis quae occasione textus Magistri tractari solent. Qua de causa non omnes distinctiones exponuntur neque quaestiones super quatuor libros aequa ratione distributae sunt; habentur enim super primum librum 101, super secundum 53, super tertium 37, super quartum vero 39 quaestiones, quarum titulos A. Daniels evulgavit . Tempus compositionis huius operis, si considerantur auctores ibidem saepe citati, ut Henricus Gandavensis, Godefridus de Fontibus, Aegidius Romanus, Richardus de Mediavilla, vel alii nunc in textu nunc vero in margine passim nominati, ut Philippus de Bridlington, Ioannes de Berewick, Petrus de Baldeswelle et Thomas Rundel, magna cum probabilitate inter annos 1290—1305 circumscribi potest. — Quaestiones Doctoris Fundati, immerito sane, usque hodie ineditae remanserunt, exceptis 23 quaestionibus, maxima ex parte ad thologiam spectantibus, sparsim editis. Certe, qui hoc scriptum critica ratione edendum suscipiet, haud communes difficultates superare debebit, tum quia in permultis codicibus asservatur, tum quia, iudicio

Bibliographiam usque ad an. 1938 exhibet J. Lechner, Wilhelm von Ware, in Lexikon für Theologie und Kirche, X 1938, p. 910s, cui adde: J. M. Bissen, Question inédite du Guillaume de Ware, O. F. M. sur le motif de l'incarnation, in Études Franciscaines, XLVI 1934, pp. 218—22; E. Magrini, La produzione letteraria di Guglielmo di Ware, in Miscellanea Francescana, XXXVI 1936, pp. 12—32, XXXVIII 1938, pp. 411—29; A. Emmen, Mariologische ideeën bij Willem van Ware, in Studia Catholica, XXI 1946, pp. 134—73; J. Lechner, Die mehrfachen Fassungen des Sentenzenkommentars des Wilhelm von Ware O. F. M., in Franziskanische Studien, XXXI 1949, pp. 14—31.

Utrum Noster alia quoque opera scripserit necne, nescimus. Argumenta quibus E. Magrini, art. cit., nititur probare Gulielmum praeter Quaestiones in Sententias alia quinque opera scripsisse ad minus, neminem persuadent.

Zu den Beziehungen zwischen Wilhelm von Ware und Johannes Duns Skotus, in Franziskanische Studien, IV 1917, pp. 221—38. In paginis sequentibus Quaestiones Gulielmi brevitatis causa iuxta numerationem A. Daniels allegabimus, adiecto folio codicis Laurent., Plut. 33 dext. l. Quaestiones per singulos libros sic dividuntur: I, qq. 1—101; II, qq. 102—154; III, qq. 155—191; IV, qq. 192—230.

De his quatuor ultimis auctoribus cf. A. G. Little — F. Pelster, Oxford Theology and Theologians, Oxford 1934, pp. 248, 278; J. Lechner, Beiträge zum mittelalterl. Franziskanerschrifttum, vornehmlich der Oxforder Schule des 13/14. Jahrh., auf Grund einer Florentiner Wilhelm von Ware-Hs., in Franziskanische Studien, XIX 1932, pp. 99—127.

Cf. E. Longpré, art. cit., p. 77; F. Pelster, Duns Skotus nach englischen Handschriften, in Zeitschrift für katholische Theologie, LI 1927, pp. 675; F. Stegmüller, Repertorium Commentariorum in Sententias Petri Lombardi, Herbipoli 1947, I, p. 142s.

Cf. Stegmüller, op. cit., 142.

Elenchus codicum magis completus habetur ap. F. Stegmüller, loco cit. Sine dubio adhuc alii codices innotescent.