Gulielmi de Ware, O. F. M. Doctrina Philosophica per Summa Capita Proposita
by Gedeon Gál in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 2 · June–August 1954
p. 180
perfectionis et simplex cum hoc, tanto plures habet rationes alterius rationis” (Ibidem).
Hoc modo Gulielmus de Ware, dum una ex parte summam divinae essentiae simplicitatem minime infirmat, alia ex parte etiam obiectivitatem conceptum, quos intellectus noster de diversis attributis efformat, definite salvat. Namque si rationes formales divinarum perfectionum iam a parte rei distinctae sunt, planum est quod conceptus, qui eis correspondent, non sunt vani cassi, nec nomina, quibus hi conceptus exprimuntur, sunt flatus vocis aut nomina mere synonyma:
“Ad aliud quod essent nomina synonyma, dico quod illa sunt nomina synonyma quae habent eundem conceptum, non contractum nisi per aliquam proprietatem accidentalem, sicut lapis et petra. Quando autem nomina faciunt diversum conceptum non est verum. Sic est in proposito, quia alius est conceptus de Deo sub ratione veritatis, alius sub ratione bonitatis” (Ibidem).
Quaestio de distinctione attributorum est periculis plena, nam ita est assignanda perfectionum diversitas ut non infirmetur divinae essentiae simplicitas; et ita defendenda simplicitas ut non tollatur conceptuum nostrorum obiectivitas. Via quam Doctor Fundatus inter Scyllam et Charybdim navigando secutus est, in linea generali eadem est cum illa quam longe ante ipsum S. Bonaventura designaverat quamque post ipsum Duns Scotus cum sua schola numerosa ingressus est.
(To be continued)
GEDEON GÁL, O.F.M.
Quaracchi, Italy
Optime de hac re disserit T. Szabó, De distinctionis formalis origine bonaventuriana disquisitio historico-critica, in Scholastica ratione historico-critica instauranda (Bibliotheca Pontificii Athenaei Antoniani, 7). — Acta Congressus Scholastici Internationalis, Romae 1951, pp. 379—445.