Gulielmi de Ware, O. F. M. Doctrina Philosophica per Summa Capita Proposita
by Gedeon Gál in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 2 · June–August 1954
p. 179
natura rei videatur esse realis, Noster respondet quod attributa non differunt secundum esse, sed ex parte essentiae:
"Vel aliter, quod ista attributa non differunt secundum esse, ut ipse [Averroes] dicit, quia habent unum esse simplex; nec differentia eorum ita est in intellectu quod sit operata ab intellectu solum, sed ex parte essentiae est illa differentia, ex hoc quod nata est aliter movere intellectum, aliter voluntatem; sed pro tanto potest dici quod differentia eorum est in intellectu, quia differentia eorum non est realis extra" (Ibidem).
Iam planum est omnibus quod haec distinctio eadem est eodemque sensu intelligi debet ac celebris illa distinctio formalis scotistica, etsi eius denominatio 'formalis' nondum stabilita est. Verum quidem est quod verbis 'formalis' vel 'formaliter' Noster non raro utitur, sed ut videtur intentio ipsius non est distinctionem suam nomine 'formalis' baptizare; alioquin vix intelligitur quare quotiescunque de nomine proprio suae distinctionis interrogatur, sensum 'formalis' nonnisi per circuitionem significet, ut ex. gr. hic: "Ad aliud dico quod differentia attributorum nec est realis nec rationalis ita quod solum operata ab intellectu, sed differunt sicut verum et bonum in creatis, ex hoc quod ex natura eorum habent quod possunt sic vel sic intellectum movere et etiam voluntatem" (Ibidem).
Etiamis perfectiones essentiae divinae non sunt eiusdem rationis, hoc nullatenus est signum imperfectionis, quinimo maximae perfectionis:
"Quod vero dicitur ultra, quod magis est unum quod est unum re et ratione, quam quod re solum: dico quod differre ratione est duobus modis; uno modo sicut differunt duae sapientiae, et ista differentia est eiusdem rationis, et hoc modo verum est quod assumitur. Alio modo sicut differunt sapientia et bonitas, et haec est alterius rationis, et hoc modo non est verum: quanto enim aliquid magis est unum unitate
Iuxta hunc textum in margine, sed absque signo inclusionis, amanuensis addidit: "Est enim dare medium, scilicet formaliter differre"; quod, ut credimus, propria industria et contra intentionem Auctoris fecit. Fundatus enim, ut infra, in § de distinctione essentiae et esse videbimus, expressis verbis negat, contra Gandavensem, posse dari 'medium' inter distinctionem realem et distinctionem rationis. Et recte quidem, nam distinctio formalis non est 'media' inter has duas distinctiones, eo sensu ac si esset maior quam una et minor quam altera. Assertores enim distinctionis formalis nullo modo intendunt in essentia divina 'maiorem compositionem' significare quam illi qui pro distinctione rationis militant. Sed hoc inter duas positiones interest quod iuxta distinctionem rationis intellectualis distinctio attributorum a nostro intellectu operatur, iuxta distinctionem formalem econtra ipsa essentia divina simplicissima, praecise propter suam infinitam perfectionem, nata est movere intellectum ad varios conceptus de se eliciendos; qui quidem conceptus, cum in ipsa re fundentur et a parte rei originentur, non sunt fictiones sed veri et obiectivi conceptus.