Gulielmi de Ware, O. F. M. Doctrina Philosophica per Summa Capita Proposita

by Gedeon Gál in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 3 · September–November 1954

p. 265

GULIELMI DE WARE, O. F. M. DOCTRINA PHILOSOPHICA PER SUMMA CAPITA PROPOSITA

(Continuatio)*

IV. Problemata ontologica.

Cum Gulielmus de Ware quaestiones super Metaphysicam Aristotelis magna cum probabilitate non scripserit, vel si scripserit, tales quaestiones adhuc ignotae lateant, mens sua de ontologia in integrum restitui nequit. Ex problematibus huc spectantibus solummodo quaestionem de distinctione inter essentiam et existentiam examinat solvitque ex professo, de principio vero individuationis occasione alterius quaestionis loquitur. De proprietatibus transcendentalibus entis solum illa pauca inveniuntur quae partim iam citavimus partim vero infra afferemus. Ex praedicamentis autem quaestio nonnisi de relatione instituitur, de qua Noster multa quidem disserit, sed quaenam sua sententia definita sit cum certitudine determinare non permittit.

I. Distinctio formalis inter esse et essentiam.

Circa agitatum problema de relatione actualis existentiae creaturae ad suam essentiam Doctor Fundatus tres novit opiniones : prima harum asserit "quod esse super essentiam non dicit quid absolutum, immo idem sunt realiter, sicut currere et cursus, vivere et vita idem dicunt" (Q. 45, f. 38r). Iuxta aliam econtra "esse actualis existentiae est aliud ab essentia, ita quod esse dicit aliquid impressum in ipsa essentia, sicut albedo in subiecto" (Ibidem). Tertia est opinio Henrici Gandavensis qui, ut notum est, via quasi media procedens, inter essentiam et actualem existentiam distinctionem intentionis assignavit. Hanc ultimam positionem Noster accurate describit simul cum definitioni-

* See Franciscan Studies vol. 14 (1954) pp. 155—180.

Varias de hoc problemate opiniones vide apud E. Hocedez, Aegidii Romani Theoremata de esse et essentia (Museum Lessianum. — Section Philosophique N. 12), Louvain 1930, pp. 17 —27 .

Cf. Quodl. I, q. 9 (I, ff. 101—11v), Quodl. III, q. 9 (I, ff. 98v—100r), Quodl. X, q. 7 (II, ff. 152v—159v).