Gulielmi de Ware, O. F. M. Doctrina Philosophica per Summa Capita Proposita

by Gedeon Gál in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 3 · September–November 1954

p. 266

bus, divisionibus, argumentis et exemplis Doctoris Solemnis: "Propter hoc est alia opinio Gandavensis, quod esse non differt realiter ab essentia; ubi quinque sunt videnda..." (f. 38v).

Iam ab initio quaestionis apparet quod Noster distinctionem realem inter essentiam et esse non admittit, qua de causa rationes Henrici contra positionem Aegidii Romani libenter adducit validasque agnoscit; sed alia ex parte etiam solutionem Gandavensis crisi submittit, ipsi praesertim obiciens quod inter distinctionem realem et rationis medium admiserit:

„Contra istam opinionem arguitur multipliciter, et primo contra illum modum arguendi: est dare minus differentia quam secundum rem et plus quam secundum rationem etc. Si illud argumentum sit bonum tunc probabo quod illa quae differunt re non differunt re. Secundo, quod erit dare aliam differentiam a praedictis tribus, scilicet a differentia rationis, intentionis et realis" (Ibidem).

His expletis suam proponit solutionem, quae ex dictis supra de distinctione attributorum divinae essentiae, nobis iam bene nota est: Esse enim et essentia differunt eadem distinctione ac attributa divina, vel sicut entitas, veritas et bonitas in creaturis, hoc est ratione reali obiectiva, seu — termino scotistico — "formaliter a parte rei", id est tali 'ratione' quam intellectus non facit sed invenit:

"Ideo dicitur aliter quod essentia, esse essentiae et esse existentiae differunt sola ratione, sicut entitas, veritas, bonitas. Cum enim quaelibet creatura secundum se comparetur ad Deum sub ratione triplicis causae scilicet efficientis, formalis et finalis; et secundum quod comparatur ad Deum sub ratione causae efficientis, sic habet esse existentiae (marg.: ita quod respectus ad Deum sub ratione causae efficientis est illud sine quo essentia non existit); secundum quod sub ratione causae formalis, sic habet esse essentiae; secundum quod sub ratione causae finalis, sic habet esse bonum et perfectum: quaelibet creatura in se et ex se formaliter habet actualiter existere, nullo addito" (f. 39r).

Post illa quae de natura huius distinctionis in capitulo praecedenti diximus, verba Auctoris "differunt sola ratione" neminem in errorem inducent; omnem enim aequivocationem tollit analogia cum distinctione inter entitatem, veritatem et bonitatem, cui Noster distinctionem suam formalem iterum atque iterum comparat.

Controversiam inter Henricum Gandavensem et Aegidium Romanum, strenuissimum distinctionis realis defensorem, fuse illustrat J. Paulus, Les disputes d' Henri de Gand et de Gilles de Rome sur la distinction de l'essence et de l'existence, in Archives d'Histoire doctrinale et littéraire du Moyen Age, XV—XVII 1940—42, pp. 325—58.