Gulielmi de Ware, O. F. M. Doctrina Philosophica per Summa Capita Proposita

by Gedeon Gál in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 3 · September–November 1954

p. 292

ut doctrinam illuminationis et materiam spiritualem, etiam Scotus dereliquit. Haec tamen, nostro iudicio, non sufficerent ad probandum Duns Scotum lectionibus Doctoris Fundati astitisse, nisi traditioni fidem adiungeremus. Etenim indicia evolutionis scholae franciscanae ab Augustinismo ad Aristotelismum iam ante Nostrum observari possunt, ut ex. gr. apud Richardum de Mediavilla, Petrum Ioannem Olivi et Petrum de Trabibus. Maxima affinitas inter Gulielmum et Scotum in expositione atque applicatione distinctionis formalis apparet, ast Scotus etiam pro hac opinione non ad suum magistrum putativum sed potius ad "doctorem antiquum scilicet Bonaventuram" provocat. Aliae autem theses, quibus philosophia scotistica velut columnis regitur, ut doctrina de primo obiecto intellectus, univocitas entis, via scotistica ad existentiam Dei demonstrandam, natura communis et principium individuationis, apud Gulielmum de Ware in vanum quaererentur. Unde licet negari non possit auctoritatem Nostri apud Scotum aliquid valuisse, illa tamen, quantum utique ad solam philosophiam pertinet, certe non erat tanta quae viam ac rationem philosophiae scotisticae determinaret. Quod tamen de momento Doctoris Fundati nihil detrahit, sed solum confirmat Duns Scotum ingenio suo proprio et singulari philosophiae novas vias aperuisse. Nam alia ex parte certum est auctores saeculi XIVi ad auctoritatem Gulielmi de Ware saepe appellasse et opus eius insolita frequentia divulgatum, magni aestimasse; sed quid inde hauserint, praesentis tractationis non est inquirere.

Non ignoramus sane nos hac elucubratione philosophiam Doctoris Fundati nonnisi adumbrasse; theses enim quas in singulis capitulis huius articuli raptim delineavimus, si plene et omni sub aspectu exponerentur, totidem exigerent simulac mererentur commentationes particulares. Optamus proinde ut alii, his rudimentis forsitan incitati, incepta prosequantur atque perficiant.

GEDEON GÁL, O.F.M.

Quaracchi, Italy.

Rep. Paris. I. d. 36, q. 3, n. 20 (XXII, p. 455a). Cf. T. Szabó, art. cit., pp. 399 s.