Gulielmi de Ware, O. F. M. Doctrina Philosophica per Summa Capita Proposita

by Gedeon Gál in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 3 · September–November 1954

p. 291

criticam ostendit, solutiones tamen proprias ut plurimum caute, immo aliquando titubanter proponit. Fatendum quoque est Nostrum in argumentationibus evolvendis perspicuitate haud praecellere: argumenta enim pro et contra non semper pari tractu currunt, sed saepe commiscentur; opiniones opinionibus opponuntur et responsiones ad obiecta iterum alias obtinent obiectiones. — Eruditio ipsius omnem vincit exspectationem, nam — si computatio H. Spe mann recta est — circa millies allegat Philosophos et totidem vicibus Sanctos. Inter Philosophos, qui citantur, primum locum Aristoteles, secundum Averroes, tertium vero Avicenna tenet; inter Patres autem Augustinus, deinde Anselmus et Ioannes Damascenus maiori cum frequentia occurrunt. — Non minus versatus est in sententiis magnorum doctorum qui vel suo tempore vel paulo ante floruerunt, ut S. Bonaventurae, S. Thomae, Godefridi de Fontibus, Richardi de Mediavilla, Aegidii Romani, praecipue vero Henrici Gandavensis, cuius volumina ponderosa constanter, ut censemus, ante oculos habuit. Praeter hos noverat etiam plures alios auctores paris aetatis vel forsitan socios, quorum opera nobis magna ex parte ignota sunt. — Nulli horum tamquam magistro adhaerens, omnes paratus est impugnare, aeque ac ab eisdem illa quae sibi placent eclecticorum more recipere. Eadem de causa non potest Noster sequacibus unius alterius scholae adnumerari, ut dicatur eum fuisse Augustinismi vel Aristotelismi sectatorem: nam quo pacto dicetur aristotelicus qui materiam prima ut entitatem positivam, intellectum vero tanquam potentiam activam considerat; et quomodo habebitur Augustinismi traditionis franciscanae aemulus qui illuminationem, materiam spiritualem et rationes seminales e sua doctrina eliminat? Veritati idcirco magis appropinquaret qui diceret Fundatum inter has duas scholas velut medium tenere.

Quaestio utrum Gulielmus de Ware magister Scoti fuerit necne, non erat praesentis inquisitionis. Pro certo tamen affirmari potest ipsum inter omnes auctores franciscanos, quorum doctrina nobis nota est, Doctori Subtili proximius accessisse. Hoc extrinsecus in eo apparet quod ambo cum eisdem disputant adversariis, inter quos apud utrumque Henricus Gandavensis primum, S. Thomas vero secundum locum obtinent. Concordia vero doctrinalis in hoc praesertim comparet quod quasdam positiones magni momenti, quas Fundatus e traditione scholae franciscanae retinuit, ut actualitatem materiae primae, pluralitatem formarum, voluntarismum et distinctionem formalem, modo suo etiam Subtilis tenet; alias vero non minoris momenti, quas Gulielmus reiecit,

Art. cit., pp. 410—12.