Henrici de Werla, O.F.M. Tractatus de Formalitatibus

in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 3 · September–November 1954

p. 313

Scotum in schola Franciscana inveniatur, ut dictum est; etsi Scotus distinctionem formalem docuerit ac suam mentem ulterius praedecessoribus suis explanaverit, negari nequit suam terminologiam aliqualiter fluctuare ac illum aliquando verbis uti, quae et Thomae et Suaresii opiniones sapere possint . Coaevus Scoti Alexander Alexandrinus O. Min. hanc rem philosophicam non solum profundis, modo perfectiore ac terminis clarioribus Petro Ioannis Olivi absolvit ac tam criteriologice quam metaphysice fundavit, et plus doctore subtili facto insistit, quod conceptibus rationis ratiocinantis diversis etiam res omni actione intellectus praeviae in rebus ipsis correspondent, ita ut terminis "formalitas" et "esse quidditativum" synonyme utatur .

Deinde Franciscus de Maironis O. Min. († post 1328) commentans Sententias Petri Lombardi , quo ex commentario compositus tractatus specialis "De formalitatibus" falso Francisco tribuitur , occasionem historicam totius quaestionis innuens non solum contra opiniones Gilberti Porretani et Ioachim Florensis pugnabat, quorum tritheismum quodammodo magister Ioannes O. P. Parisius anno 1321 innovaverat , sed et doctrinam doctoris subtilis in terminologia, non in re ipsa ambiguam et ea de causa inter discipulos disputatam ulterius enodavit, clarius aperuit, contra adversarios, imprimis contra Herveum Natalem O. P. Thomistam († 1328) et Petrum Aureolum O. Min. Conceptualistam († 1322), defendit. Eius pondus hac in re super ista facta innititur: Primo terminum "formalitas" ab altero "forma" distinguit negans formalitatem esse terminum abstractum formae ac tenens sicut essentiam plura essentialia continere pariter unitatem formae formarum pluralitatem; secundo docuit formalitatem idem esse ac quidditatem generice sumptam et quidditatem specialissimam, subalternam, generalissimam transcendantiaque complectere; tertio doctrinam Scoti circa formalitatem doctrina de modis intrinsecis complevit, nam novem modi intrinseci — finitas nempe et infinitas et actus et potentia et necessarium et contingens et existentia et realitas et haecceitas — formalitati adveniunt vel desunt, quin eius alterent essentiam; quarto theoriam de quattuor gradibus abstractionis addidit, quibus ratio abstrahens realizatas graduatim apprehendit . Franciscus de Maironis quaestionem

B. Jansen, 317 ss.

Ib. 523 ss.

I. Sent. d. 8. q. r (Ed. M. de Hibernia, Venetiis ap. L. de Giunta 1519, 43rss).

Ib. 299r ss; cf. E. d'Alençon, Meyronnes François de in: DThC X 1639. Attamen hic tractatus inter opera dubia recensendus est, cf. B. Roth, 279.

B. Roth, 371 ss; 403 s.

Ib. 290—321.