Henrici de Werla, O.F.M. Tractatus de Formalitatibus

in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 3 · September–November 1954

p. 314

primario theologicam et secundario philosophicam tenens ac a mysterio SS. Trinitatis incipiens et doctrinam doctoris subtilis perficit et omnem nutantem terminologiam clariorem reddidit et systemati philosophico-theologico perfectus inseruit. Simile quid de cetero dicendum est de Petro Thomae O. Min., qui saeculo XIV. vixit et bis tractatum de formalitatibus composuit .

Saeculo XV. currente saepius de hac materia tractatur. Quin omnes, praesertim sine auctoris nomine relictos enumerare possimus ac velimus, tantummodo Antonium Sirectum O. Min. (scripsit ca. 1470) , Stephanum Pillet Brulefer O. Min. († ca. 1500), qui Guilelmi de Vorillon fuit discipulus , Nicolaum Lakmann O. Min. (scripsit 1442), cuius tractatum L. Meier in sequentibus publici iuris faciet Petrum de Castro O. Min. (scripsit 1478) enumeramus. Quibus operibus et ille tractatus "De formalitatibus" inferius edendus et quinque codicibus asservatus addendus est, cuius sunt

Incipit: "Sicut ex multis granis unus efficitur panis..."

et Explicit: "Ex istis concluditur, quod illud dicitur simpliciter simplex, quod omni genere compositionis caret".

Codices manuscripti tractatum continentes quinque hucusque noti sunt

Va = Vaticanus lat. 1109, fol. 137ra—144rb,

Se = Senensis Bibl. comm. lat. G. VII 40, fol. 255ra—260vb,

Ve = Veronensis Bibl. comm. 1365, fol. 114ra—121rb,

Ox = Oxoniensis Bodl. Can. Class. lat. 205, fol. 113ra—114rb (fragm.),

St = Stuttgartiensis Bibl. regiae (hodie Landesbibliothek) H. B. X 10, fol. 133r—v (fragm.).

Materiam huius tractatus auctor secundum sequentem dispositionem ordinavit, quae dispositio textui in sequentibus publici iuris faciendo

a) Formalitates breves, quae incipiunt: "Ad evidentiam formalitatum et modorum"; b) Formalitates conflatiles, quae incipiunt: "Ad evidentiam distinctionis praedicamentorum sic intendo procedere" (Ed. Venetiis 1520), cf. A. Teetaert, Pierre Thomas, in: DThC XII 2048.

A. Trombetta, Expositio ad formalitates Scoti ab Antonio Syrecto edita, Venetiis 1501, cf. B. Geyer, Die patristische und scholastische Philosophie, 11. Aufl., in: F. Überweg, Grundriß der Geschichte der Philosophie II, Berlin 1928, 624.

Magistri Stephani Brulifer Formalitates in doctrinam Scoti, Parisiis 1490, cf. E. d'Alençon, Brulefer Etienne, in: DThC II 1146.

L. Meier, Quibusnam codicibus manuscriptis editio Formalitatum Nicolai Lakmann O. Min. hucusque fulciatur, in: Miscellanea Giovanni Mercati (Studie testi 122), Città del Vaticano 1946, 1—34.

A. Teetaert, Pierre de Castrovol, in: DThC XII 1896.

S. Clasen, Walram von Siegburg, OFM., und seine Doktorpromotion an der Kölner Universität (1430—1435), in: AFH 45 (1952) 124 s.