Henrici de Werla, O.F.M. Tractatus de Formalitatibus

in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 3 · September–November 1954

p. 321

tionem codicis luculenter apparet; tamen gravi pondere non caret, quia alterum ramum traditionis huius textus praestat atque una cum illo fragmento Oxoniensi longe meliorem lecturam illius rami habet, duobus locis tamen textum omnino confundit, sicut intuenti apparatum criticum textui edito adiunctum plenius innotescet.

Ve = Codex Veronensis Bibl. communalis 1365, fol. 114ra—121rb.

Alius codex opusculum "De formalitatibus" integrum continens est Codex Veronensis , et quidem sine ullo titulo immediate incipit nec etiam in fine aliquid de isto opere dicitur, cum sic finiatur: "Et est finis. Laudetur Deus et sanctus Anthe[r]us. Amen" . Cum iste tractatus litteris quidem gothicis librariis ultimi quadrantis saeculi XV., sed magna cum negligentia scriptus sit, nec mirandum est textum plurimis mendis ac ommissionibus corruptum esse; tamen dubitari nequit, quin illa traditio textus ad eundem ramum traditionis pertineat ac codex Senensis necnon italicae originis esse.

Ox = Codex Oxoniensis Bodl. Can. Class. lat. 205, fol. 113ra—114rb.

Quarto codex Bodleianus Oxoniensis fragmentum opusculi "De formalitatibus" continet pariter saeculo XV. mediante scriptum. Ex Commentario in Praedicamenta Aristotelis incerti auctoris constat illum ex Italia provenisse, nam in fine legitur : "Ego Frater Benedictus de Jadra scripsi hunc librum sub anno Domini 1446, dum fui studens in conventu almae civitatis Anchonae". Textus scriptus perpulchra littera gothica ac littera depicta initiali ornatus similiter pertinent ad alterum ramum textus traditi una cum traditione codicum Senensis ac Veronensis.

St = Codex Stuttgartiensis Bibl. Regionalis H. B. X 10, fol. 133r—v.

Codex Stuttgartiensis parvum fragmentum scriptura gothica cursiva saeculi XV. mediantis scriptum continet atque schema praebet divisionis entis. Falso tractatum "De formalitatibus", quem de cetero et mendose copiavit et valde fragmentarie, Francisco de Maironis O. Min. tribuit, cum sit revera Henrici Werlii. Ceterum textus iam distinctione definita

G. Biadego, Catalogo descrittivo dei manoscritti della Biblioteca communale di Verona. Verona 1892, 604 ss.

Veronae, Bibl. Comm. 1365, fol. 121b.

H. O. Coxe, Catalogi codicum manuscriptorum Bibliothecae Bodleianae pars tertia codices Graecos et Latinos Canonicianos complectens, Oxonii 1854, 199 s.

Oxonii, Bibl. Bodl. Can. Class. lat. 205, fol. 112vb.

L. Meier, Quibusnam 18 ss.