Henrici de Werla, O.F.M. Tractatus de Formalitatibus

in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 3 · September–November 1954

p. 322

et divisa in communi (IA 2) desiit ita, ut certo ramo textus traditi attribui nequit, licet probabiliter ad ramum eundem cum codicibus Senensi, Veronensi, Oxoniensi pertineat.

Quibus de valore codicum manuscriptorum dictis sequens stemma codicum declaramus:

Valore codicum eorumque stemmate descripto en pauca de ratione editionis addemus. Quia codex Va inter omnes alios maxima auctoritate gaudet, illum secuti sumus rariusque, praesertim ubi mendae evidenter ex negligentia amanuensis profluentes habetur, a lectione eius discessimus. Lectiones autem variantes ceterorum codicum ac ipsius Va, ubi a lectura eius evidenter erronea deviandum erat, in apparatu critico posuimus. Et non omnes lectiones cuiusque codicis variantes — permultae cum minimi valoris sint — enumerandas censuimus, sed tantummodo in initio, deinde autem tantummodo sensum adulterantes indicavimus. Praeterea numerationes foliorum, prout singulis codibus correspondent, ad legentis utilitatem ex eodem apparatu critico patent. Usum scribendi hodiernum, prout in plurimis operibus scholasticis publici iuris factis inolevit, adhibuimus, cum tractatui Henrici Werlii potius philosophorum atque theologorum intersit. Praeterea numeros tam cardinales quam ordinales a textu codicum adhibitos non numeris indicandos, sed litteris scribendos censuimus. Attamen dispositionem tractatus ab auctore quidem indicatam, sed non semper omnibus plane notam ulterius resolvendam esse credidimus. Qua de causa indicationes et ab indicationibus ipsius auctoris deviantes et ulterius textum dividentes apposuimus ad lectoris utilitatem adhibendo litteras maiusculas, minusculas, Graecas, numeros latinos necnon arabicos iuxta dispositionem tractatus superius declaratam .

(Continuabitur)

SOPHRONIUS CLASEN, O.F.M.

M.-Gladbach

The text of the "Tractatus de formalitatibus" will be edited in the next issue of the Franciscan Studies. — The Editors.